‹ Histoire de Saint LégerChapitre 157 sur 179 · V. Quomodo, factus abbas , vixerit · texte numérisé non relu

V. Quomodo, factus abbas , vixerit

Sic igitur vero Dei Christo, suo regi et domino, in archidiacona-

LECTIONRS VARIANTES,

3 Et ibunt D. - 3 Earundem genitricem D, * Nec ad precavendum D,

532 ANALECTA MURBACENSIA.

tus officio fideliter serviente, voluit eum ipsius Christi gratia, quia ' parva bene disponebat, ad altiora provehere, ut ei, promittendo talia, vere diceret : Euge, serve bone et fidelis *! supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Accidit namque illo tempore ut quidam venerabilis pater, qui praeerat fratribus in monasterio saneti Maxeatii Christo famulantibus, functis rebus humanis, diem obiisset. Quo in pace quiescente, nutu Dei et plurima deprecatione sui przesalis in eodem monasterio rector et abbas constituitur. Qui, aecepto direetionis baculo, quam suaviter et mirifica ibi vixerit paiernitate , vix est quidem cuiquam satis ex plicabile; quam dulciter, quam amabiliter , quam sancte, quam honeste subditos et a Deo sibi commis- 808 , religiosis et sanctis admonitionibus instruxerit; quot divites et prepotentes tenaci mundo et sæculari militi: eripuerit, et in sancta Ecclesia Christi milites secum collocaverit , more quidem sui regis qui dixit : Ego occidam, et ego vivere faciam , percutiam et ego sanabo. Sic quidem pretiosus miles et Christi discipulus mortificabat, dum percutiebat vitia; vivificabat amtem , dum virtutes convalescere faciebat. Suse namque adbortationis eloquia non solum auditorum auriculas, sed etiam corda eorum, suavi et lenissima quadam manu, permulcebant, et ad recte agendum Christeque serviendum quodammodo elevabant, Quid plura? In sex quidem annorum spatio, idem cui ipse præerat monasterium et moribus ornatissimum et plurimarum opum dignitate reddidit valde locnpleatum.

'Vl. Qualiter et quod ivit ad Palatium regis, ac inde cesserit.

Sed quia hzc prudentissime et fideliter dispensabat , ad majora eum sublimare meditabatur æterni Regis providentia. fiis namque diebus junior Glotharius patri suo seniori, qui et ipse virum Dei de quo loquimur in palatium secum puerum autriverat (€, fere hereditario in regnum successerat et religiosa. Cui quidem aderat in regimine mater sua, Balthildis nomine, femina sancta *, et in

(à) Duo reges a secundo Clotario ad tertitm. snterfaere, Dagobertus I et Clodoveus IT.

LECTIONES VARIANTES

1 Quia qui parva A. B. D. 3 Sancta at in omnibus &, B. ? Quia super pauca D,

ANALECTA MURBACENSIA. 533

omnibus venerabilis et gloriosa. Sed quia ætas illius et istius sexus gubernando regno non adeo sufficere videbantur, virum Dei, eujus odoris suavitas totius fines Galliæ mire flagrans resperserat, cum ingenti Francorum optatione secum in tractatione regni nitebantur assumere. Videbant namque quod illum, in omnibus quae agebat, comitabatur Spiritus sancti gràtia, et, ne aliquomodo valeret offendere, cor illius et mentem irradiabat. veritatis insopibili lumine. Credebant enim, et recte quidem, optimam fieri regni moderationem ‘, si tante virtutis et divinitatis hominem divina gratia adipiscerentur consiliatorem. Quod quidem vir sanctus, et ah omni szculari ambitione alienissimus, modis omnibus renuere nitebatur. Dicebat enim illis qui eum alloquebantur de hoc : « Non oportet, fratres mei et domini , homincm invalidum et in latibulis monasterii morali professione degere assuetum, dissimile consuetudine et habita palatium ascendere , et curialium negotiorum expertem regio lateri adherere *. » Multa quidem hujuscemodi verba in excusatione sua vir Dei proferebat. Sed non potuit resistere, quia totum id a providentia Dei agebatur et voluntate. Fatigatus itaque vir sanctus sui præsalis venerabiliumque pontificum multimoda deprecatione , regiis petitionibus adquievit, et cam totius regni exultatione aulam, quam multum juvaturus erat, diu desideratus, tandem penetravit.

Page 1