‹ Histoire de Saint LégerChapitre 160 sur 179 · IX. Correctio ad delinquentes · texte numérisé non relu

IX. Correctio ad delinquentes

Delinquentibus autem dicebat : « Filii, mementote vos factos esse ad similitudinem Dei, et, si boni eritis, filios Dei vocari et esse. Cessate itaque delinquere, et discite vitam vestram corrigere, et videte quas injurias * et quæ incommoda * sibi facit qui voluntarie persistit in peccatis. Homines offendit, seipsum damnat et perdit, Deo, patri et creatori suo, est despectus , et omnino contemptibilis , et, quod pessimym est, vocatur , et est filius diaboli. »

X. Qualiter et cum qua lætitia omnium ad pontificalem gradum adscenderit.

Hac et ejuscemodi vir Dei sermocinando, dum illos ad misericordiam, istos vero flecteret ad vitæ melioritatem, depulso vitiorum

LECTIONES VARIANTES

' Et judiciis damnati A, B. 4 Quia quasi injurias A. B. D, ? Amate fratres A. B. 5 Et in commoda A. B.

3 Nos admoneat A. D.

ANALECTA MURBACENSIA. 535

exercitu, faciebat regnare per omnia bonitatem. Jam vero quum* et in hoc, sicut et in cseteris de quibus dictum est gradibus , vir Dei operabatur fidelissime, et in omnibus divinæ reipublice commodis non cessabat deservire, placuit supernae providentiae ad summum et principalem gradum, probata fidelitatis militem extollere. Cupienlibus namque tam rege quam totius Franciæ principibus, et eum ut in hoc adquiesceret deprecantibus *, ad civitatis Æduæ pontificalem cathedram delegitur, et cum publicae laudis honorificentia gloriose sublimatur. Qui, accepta tantæ potesfatis celsitudine, qualiter post hoc vixerit, quam sanctis et justis operibus enituerit, dubitare non potest cui prædicta patuerint. Nam si et a comparatione fidem licet facere, quem in paucis et in minimis justum et fidelem cognovimus, in multis et majoribus, justissimum et fidelissimum oportet ut intelligamus. Et ipse quidem quantum cæteris ecclesiasticis gradibus, in quibus mira sanctitate claruerat, pontificalis apicis dignitatem intelligebat præcellere , tantum profecto sanciæ operationis castissimum splendorem conabatur amplificare , et imperatori suo, qui plurimis eum præfecerat, studiosius et plurimum deservire. Nam divinitatis armaturam, quam prius assumpserat, cum potestate ligandi atque solvendi, qua nunc præditus fuerat, in famulicium Christi prudentissime et augmentabiliter exercebat.

XI. Obitus regis Glotharii , et conventus procerum ad sanctum Leodegarium , pro eligendo rege.

Sed cum hzc per bis quinque annorum reversionem continuando perageret prædictus rex Glotharius, cujus multimoda, ut prædixi, postulatione ad pontificalis scdis honorem ipse accesserat, desinens hic vivere, interiorem hominem victurum ibi remisit ad supera. Qua quidem res cæteris tantum luctum et desolationem , sancto autem pontifici curam et majoris ponderis injecit sollicitudinem. Penes namque illum restaurationis ratio manebat et consilium. Ad quem convenientes episcopi et optimates totius Francie , quem regendis sccptris præficerent, cceperunt deliberare.

LECTIONES VARIANTES

! Quoniam ct in hoc D. 2 Admodum deprecantes D,

536 ANALECTA MURBACENSIA. -

XII. Electio Childerici regis , in qua solus Hebroinus ab omnibus dissentire voluit.

Erant enim duo adolescentes filii * senioris Glotharii, fratres autem istius de quo diximus junioris. Quorum Childericum , qnem vitæ et , moram probabilitas magis eemmendabat, regno et fratrum sceptris præponendum , totius conventus recta deliberatio judicabat ; haie etesim pene adbuc puero commendatum fuerat Austraciorem regnam ‘ et dominatio. Et quum * licet adolescentulus * juste et irreprehensibiliter illud rexerat, sancto præsuli et cunctis optimatibes ut illum eligerent melius complacebat, solius vero Hebroini irrationabilis versutia ab omni justa electione dissentire capiebat. Is autem Theodericum, illius Childeriei germanum, sola et privata auctoritate ad regni solium contendebat sublimare. Quod quidem non pro regni commoditate , sed ut sibi præcaveret * compertum est eum voluime. Fuerat enim nonnullæ potestatis in domo junioris regis Glotharit. Et quia tunc injuriando cunctis in quo * poterat, omnium irem et odium contra se excitaverat, nunc hoe defensionis machinasaehtum componere sibi conabatur, ut, si in Theoderici electione sae auctoritate prævaleret, deinceps per familiaritatem ipsius, et potestatem quam prius habuerat posset recuperare , et odiorum for. midinem qua multum præmebatur valeret evadere. Sed quia non Deo nec reipublice comntodo, sed sibi præcavebat, cassum et irritum fuit quicquid inaniter super hoc cogitaverat. Nam omnia providentis Dei voluntate et veneralilium principum qui cum sancto presule agebant probabili auctoritate, Childericus regni

diademate coronatus , magna cum exultatione Francorum rex est effectus *.

XIII." Quod , pro amore sancti Leodegarii , rex Hebroino vitam concesterit.

Videns igitur Hebroinus calliditatis suæ tentamenta non ad vo« * Pronepotes tantum Clotarii Il, lii vero Clodovæi lI, ut not, p. 532,

LECTIONFS VARIANTES,

! Regimen et D, 4 Sibi astutàm præcaveret D.

* Et quoniam. ^ Modo quo poterat D.

3 Adolescentibus À. B. D. 6 Rex iste effectus est D.

ANALECTA MURBACENSIA, 533

tum processisse, quidnam ageret, quo tanta spe frustratus se converteret, æstuala mente modis pluribus seipsum coepit exagitare. Verebatur enim regis, quem prælato fratre offenderat, debitam ultionem; timebat insuper principum , quibus ante injuriatus fuerat, iram inveteratam et nunc habentem locum odibilitatis. Has causas volvente conscientia aggressus est experiri quid sibi va. leret implora'a regis munificentia. Petiit namque, ut , contemptis omnibus qux sunt sæculi, liceret sibi saltem vivere in Luxoviensi monasterio sub habitu monachi; non sanctitatis quidem amore, sed ut jam properantis poenz supplicium velita quivisset effugere ; et qui, velut lupus nimia strage culpabilis, pastorum verebatur persecutionem , sub ovino tegmine ' qualecumque posset invenire tutamen *. Et licet rex jam meditaretur de ejus punitione, interveniens tamen sancti Leodegarii benignitas fecit illum obtinere quod petebat.

XIV. Quam pacifice floruerit regnum Francie , fuga'o Hebroino, et recluso Theodorico.

Hac igitur pestiferæ nigredinis nubilatione vacuata republica, cœpit nitescere per regnum Franciæ purz serenitatis tranquillitas. Rex namque fratrem suum Theodoricum, ne quid in injurias regmi moliretur, sub liberali custodia interim habendum praeceperat, sanetum vero pontificem procurat onis et familiaritatis sue consiliis et toties regni considerationi mulümode postulatum przfecerat. Hoc itaque mores et populorum animos juste et fideliter excolente, illo vero exteriora qua regis officio dantur legaliter procurante, augmentahater in dies, tanto velut gemini consulatus patrocinio, procurata gratulantis patriæ honorabilitas ?.

XV. Qualiter, post tres annos suc electionis , cepit rex infestare sanctum Leodegarium.

Sed dum hec tam yaeifice, evoluto jam anni circulo, administrarentur, permissus est adversarius human: prosperitatis commovere procellam horribilis et satis admirandæ quidem iuquictudinis. Rex

LECTIONES VARIANTES

1 Ovivo regimine À. B. 3 Patrie honoralilis incolumitis D, 2 Invenire tutationem D.

538 ANALECTA MURBACENSIA.

namque multis invidorum sugillationibus depravatus, sanctum pontificem, quem tanta prius coluerat dilectione, latenti odio plurimum cepit infestare, et, ut eum neci traderet, modum et oportunitatem attentius * inquirere. Quod tamen cum ageret, vir Dei in bonitate semper idem, regem ut dominum, sibi autem invidentes diligebat ut amicos et fratres ; ut cum psalmista diceret : Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; et impleret * illud evangelicum : Diligite inimicos vestros , benefacite his qui oderunt vos.

XVI. Quam intrepidus in die Paschæ missarum solemnia celebraverit, licet sibi nunciaretur quod in sequenti nocte vellet. illum rex interficere.

Illis namque diebus, cum jam immineret paschalis solemnitas, egit cum rege ut in Edua? civitate cui ipse praeerat, celebrare vellet tanta festivitatis 4 solemnia. Quod cum laudante rege fieret in ipso die ce'eberrimæ festivitatis nuntiatum est sancto antistili quod quicquid rex de ejus nece meditatus esset, in sequenti nocte adimplere decrcvisset. Qui licet mortis verba audiret, in Dei tamen servitio constans mansit, et intrepidus; apostolicum illud habens in animo. Si Deus pro nobis, quis contra nos. Et quia perfecta caritate Deui diligebat, sæcularium adversitatum timorem et semper a se repulit, et tunc ropellebat. Et intelligens qualiter Christi benignitas egisset cum suo proditore in ipsa qua tradebatur nocte, qua ille perfidus traditurus erat * illum judaicæ perfiditati, cum eodem rege sanctissimi corporis et sanguinis Christi communionem participare voluit.

XVII. Qua (liter) regie ferocitati cesserit, sequens Scripturarum exempla.

Peractis tamen * devotissime qux tanti diei solemnitas posttlabat, quid in hoc sibi esset agendum deliberare statuit. Non quidem ut pernuntiata timeret, sed ut divinitatis consilio facienda disceret. Plus namque t'mebat, nc rex nefario actu ? pollueretur, quam suam

LECTIONES VARIANTES

! Adventus inquirere D. 5 In ipsa qua — erat, non habet D. * Et ut impleretur A. B. " Peracüs tandem A. B. * Edula A. B, 7 Ne ex nefario actu A, C, ne se rex

4 Solemnitatis A, B, — pollueret D,

ANALECTA MURBACENSIA, 539

ad cœlos transmigrationem , si Christus tum illum martyrem fieri voluisset. Nec defuerunt quidem * sibi indicatricis scripturæ, quam in omnibus imitabatur, quid agere deberet, exemplaria. Sciebat enim Paulum latitantem in sporta, et per murum demissum, effugisse impias manus Damascenorum. Noverat Christum dixisse suis discipulis : si vos in ista. civitate. persecuti fuerint , fugite in aliam. Legerat ipsum Christum puerum ? cum Maria matre sua, admonente angelo, Joseph deportatum fuisse ad tempus in Ægyptum et sic devitasse sævientis Herodis periculum. Legerat quidem eumdem | suum magistrum Christum , virum jam perfecta setatis , cum quadam vice Judæi in illum feroci mente insurgerent, et ad lapides jam currerent, interim se abscondisse, et exeundo de templo truculentiam eorum ad præsens sedavisse. His igitur et hujuscemodi evangelicæ et apostolicæ historie exemplis commonentibus , omnibus qua possidebat relictis, Christum quem semper sequebatur, pauper tunc sequi voluit, et in Luxoviensi monesterio, mente et habitu monachus, eidem famulari.

XVIII, Quod milites regis in itinere consecuti sunt illum, et tameu reducere non potuerunt.

Ad quod dum tota devotione pergéret, frequentans illud propheticum , Dirige me in veritate tua, et doce me , quia tu es Deus salvator meus, et le sustinui. tota die, missis post illum regiis militibus , consecutus et comprehensus est. Sed quia Salvator suus, quem sem per invocabat, dirigebat illum, nequaquam homines illum * a proposito avertere valuerunt. Quo tandem dum pervenit, reperit ibidem Hebroinum sub habitu monachili tantum latitantem. Quem vir plenus pietate, fraterna quidem et ibi coluit dilectione. Nam licet pater ejusdem monasterii, cognoscens animum Hebroini , a viri Dei * privata habitatione illum interim sejungeret , Dei tamen electus non dimittebat , quin eodem affectu et ut in paternitate Christi fratrem diligeret.

LECTIONES VARIANTES

! Quidem indicatricis A. B. 3 Homincs illi a proposito D. ? Christum cum Maria A. B. 4 A viri Dei tamen privata B.

5o ANALECTA MURBACENSIA.

XIX. Obitus Childerici regis, et electio fratris sui Theoderici *.

Sed nec rex ipse quidem, qui prius cogitaverat de nece sancti viri, vitam suam diutius continuare potuit. Parvo namque post tempore, dum debitze morti persolvisset extrema, frater suus Theodericus, quod prius ambierat, accessit tunc ad regni * gubernacula. Quz quidem res non minima gaudia attulit Æduensi plebi et Melioribus . totius regni. Patrem enim et veritatis directorem, cujus discessum prius luxerant inconsolabiliter, tunc iterum recuperaturos sese vehementer congaudebant. Adeuntes ? namque non pauci utriusque ordinis illud monasterium, in quo vir Dei, neglectis sæcularibus, Christo tantum indesinenter famulabatur, hoc pietatis sermone cupiebant illum reducerc.

XX. Postulatio Æduensium , ut rediret ad suum episcopatum, et illius contradictio.

« Vir carus Deo et hominibus , cujus absentiam diu plangendo satis luximus, redde mœærentibus lætitiam , desolatis valde referag 4 consolationem. Miserere, pater amande, tui gregis tuo desiderio multum jam languentis, et nisi te videat pene deficientis. Redi , visita, conforta, pater, et sana * : et quos pie et dulciter educasti, ne pro tua absentia diutius tabescere patiaris. Moveant te ipsæ lacrymæ ]ugentium 6, reducant te gemitus post te suspirantium. Scimus quidem incessanter te Christum" velle colere, sed ubi melius quam ibi, ubi jpse pastorem te constituit. An quid putas ab eo te mereri , si quos ipse regendos tibi tradidit, perpetuo deserere volueris? Redi, pater, redi igitur, flentes filios consolaturus, et mnam tibi commissam commissori tuo Christo ibi stude facere duplicatam ”. » His ita dicentibus, cum vir Dei ab hac petitione cupiens se excutere multa protulisset, et illam evangelicam Sententiam Nemo mittens manum suqm in aratrum si retro respexeril aptus est regno Dei , inter illa apponeret; pater ejusdem monasterii, hortans eum justis petitionibus acquiescere , sic ait :

LECTIONES VARIANTES

1 Deoderici D. 5 Et resona D.

* Ad regui tabernacula A. 5 Lacrymæ languentum A. B. 3 Abeuntes namque D. " Decuplicatam D.

á Refertas consolationem D,

ANALECTA MURBACENSIA. 94t

Page 1