XXXVII. Increpativa responsio sancti Presulis ad Hebroinum
Cui sanctus antistes, armatus eloquio fidei sic ait: « O Inverecunde carnifex et stolidorum stolidissime , quid putas te posse perficere tantæ crudelitatis immanitate. Dicis : quem habeo inimicum, ulcisci placet in plurimum. Socordissime, nonne et hoc cognovisti mihi plus placere? quanto diutius me aíflixeris , tanto pretiosiorem feceris.
550 ANALECTA MURBACENSIA.
Certe æstimatio tua in contrarium est conversa. Nam cum mihi nocere plurimum æstimas, tunc perpetuz felicitatis adquiris mihi mercimoniam. Unde stultissimus comprobaris, qui ea quae vehementer exopto, ad Iæsionem meam , illaturum te miuaris. Lædere putas et sanas ; occidere, et vivificas. Per hanc namquoe tribulationum semitam , oportet nos pergere ad cœlesitem patriam. Age igitur quod agis. Continua quz minaris, tribula, lacera, infer quæ adhuc meditaris tormenta, ut sic faciens, ducas me ad coelestis beatitudinis gaudium ; te autem in infernalis combust'onis, quam satis meruisti, detrudas incendium. »
XXXIX. Quod Hebroinus, confusus verbis sancti Praesulis, fugit a publico conspectu, et eum iterum sub custodia commendavit.
Hac divini sermonis spicula non patiens confusus apostata, a publico conspectu turpiter et verecundus aufugit. Sanctum autem pontificem 'cuidam militi custodiendum sub mandatis hujuscemodi tradidit. « Accipe, inquit, Ruotberte, hunc procacem episcopum, et interim habeas sub sæva custodia in domo tua. Erit enim alias melius olium, quando satis ulciscar verecundiam et jaculationem tot verborum. »
XL. Clarificatio sancti viri in itinere per divinam dispensationem *.
Accipiens igilur Ruotbertus ille sanctum antistem , secundum mandatum apostatæ ad suam domum coepit ducere. Sed quia domus illa a loco concilii multum distabat, fatigatio longi itineris bibendi voluntatem attulit sancto præsuli. Cui cum unus ex comitantibus, stans ante illum, potum ministraret, lux mirifice splendens, in modum coronz formata , caput illius circumdedit. Quam cuncti videntes de ccelo descendere, vehementer obstupescere coeperunt, et quidnam hoc esset ab illo inquirere. Vir autem Dei eorum inquisitionem non respiciens, statim sese convertit ad gratiarum actionem ; et prosternens se in terram, ait : « Deus, qui sempiternz claritatis et indeficientis splendoris optimus es creator, gratias tibi, benigne Donrne, pro hac sancta visitatione refero. Refero quidem ore, refero corde, refero animo et toto cordis desiderio. » Prius au-
a Suspensa remansit hec pericope , ultima voce omissa,
ANALECTA MURBACENSIA. 55t
tem quam vir Dei ad gratiarum actionem se converterct, omnes ejus ductores vita pene carentes, in terra corruerant. Sed cum ille orandi finem faceret, voluntate Dei revigorati, surrexerunt incojumes , et benedicentes Deum , dixerunt : « adoramus te, Deus immens» pietatis, qui in sanctis tuis mirabilis, mirabiliter operari non desinis. » Virum autem Dei ad constitutum locum sanete et honorifice, ut oportebat, deinceps habuerunt. Ille vero Ruotbertus et tota familia et parentela sua, per admonitionem sancti pontificis, extiterunt postea cultores verz religionis.
XLI. Quod quatuor milites ad eum decollandum missi sunt, quorum tres ad fidem Christi per sanctum pontificem conversi sunt.
Adhuc autem effero apostata de supplicio cogitante , decrevit justissimus remunerator Deus præmia certaminum militi suoretribuere, et coronam, cujus speciem przeostenderat, capiti illiusimponere. Audiens namque lividus apostata virum Dei tanti miraculi dignitate clarificatum, et cum hoc laudes plurimorum ad ejus prædicationem undique convenientium *, timuit ne si diutius eum tormentis affligeret, se contemptibiliorem et illum gloriosiorem faceret. Hæc secum reputans, veritus * ejus sermones, non ausus est illum in conspectum suum adduci præcipere, sed illuc missis clam quatuor spiculatoribus, jussit ut illum gladio interimerent. Qui recipientes eum de domo custodias coeperunt eum ducere per abdita saltuum, donec in quemdam locum devenerunt, quem ipse * sibi eligens ait : « Non est opus, viri fratres , diutius vos fatigari *, sed hic subsistentes *, adimplete desiderium vestri transmissoris. » Quorum tres audientes tantæ humilitatis sermonem * correcti divinitus, ad pedes ejus prociderunt, dicentes : « Parce nobis, parce, vir Deo dilecte, et ut peccatorum veniam assequi mereamur, intercedas pro nobis ad Deum piis deprecationibus. » Quibus sancta benedictione confirmatis , quartus , nomine Wardardus, nt impleret quod ? supererat, permansit in priore
LECTIONER VARIANTES.
' Undique convenientium omis, A, ' Defatigari D.
D. Hic subsistite et adimplete B.
? Veritaus D. Correpti B,
3 In quemdam locum quem ipse D. — ? Quod susceperat B.
552 ANALECTA MURDBACENSIA.
pertinacia, et, arrepto gladio, convicians multum suis sociis :« Nune, inquit, valde imbecilles , quantum vobis prævaleam aspicietis !. »
XLII. Oratio sancti praesulis et cum oratione, beate ejus anime ad Christum remeatus.
Sed sanctus antistes, sumpto orationis intervallo , hanc orationem perdirexit Âd Dominum: « Cordis contriti et humiliati omnipotens exauditor Deus, cujus sacrificium est justitia et spiritus contribulatus, te laudo, glorifico , et adoro cum Unigenito tuo , et Spiritu sancto, cum quibus, quæso, clementissime ? Pater, ut meam animam tua pietate purificationi suscipias, et tuæ beatitudinis, quam toto corde desidero, participem esse facias. » Sic terminans orationem, amputato capite ejus a spiculatore ? , adorandæ trinitati * eustodiendam animam sexto nonas octobris, reddidit.
XLIII. Qualiter sanctum corpus per unam horam absque capite immobile steterit , et qua poena percussor ejus punitus sit.
Sed qualiter eam Deus susceperit , dato statim miraculo circa eorpus ostendere voluit. Divulso namque capite , erectum se continuit sanctum corpus et indeclinabile. Quod cum crudelis persecutor per unius horz spatium continua perspiceret , non timuit venerandum sancti martyris corpus impio pede, ut velsic ad terram caderet, compellere. Sed non longo post intervallo a daemone arreptus * etin ignem compulsus, luens delictum temerariæ compulsionis, vitam , ut meruerat, terminavit *. Sed non luit hoc ipse? solus. Nam omnis illius subsequens parentela, unius cruris claudicatione delibitata , antecedentis culpæ portat adhuc indicia.