OFFICE DE SAINTE ELISABETH
(Dans le Bréviaire des Dominicains de 1538, Venise.)
Hymne des premières Vêpres»
Gaude felix Ungaria ,
Gaude de Christi munere , Laudes in voce varia
Corde promas et opère.
Elysabeth sanctissima
De te nascendo prodiit , Rite detestans infima ,
Cœleste regnum petiit.
Terreni régis filia
Régi cœlesti placuit ; Electum super millia
Querens invenit , tenuit.
Conjuncta cœli civibus
Vitae potatur flumine , Divinis vacans laudibus
Lumen videt in lumine.
Sit laus Patri cum Filio
Sancto simul Paracleto Quod nos purgatos vitio
Regno collocet cœlico.
■X) Antienne du premier Nocturne.
A calore charitatis
Calefacti pauperes , Juxta prunas , nuditatis
Laetantur immemores.
(Les autres antiennes sont comme celles-ci, composées des stances de l'hymne déjà imprimé, n° m.)
Hymne de Laudes.
Laeta stupet Thuringia ,
Fractis naturae regulis , Dum per sanctae suffragia
Miranda fiunt saeculis.
Vita defunctis redditur
AEgris confertur sanitas Claudus directe graditur
Caecos illustrât charitas.
Hanc ergo dignis laudibus
Nostra collaudet concio :
Quae nos perfusis precibus
Dei commendet Filio.
Antienne de Magnificat.
Exultet vox Ecclesiae , Nam caput superbiae Elysabeth contrivit flodie , quae non exaudivit Vocem exactoris :
Cujus intercessio Nos ab hoc exilio Revertentes societ Angelorum choris.