Domina comitissa conccssit omnibus prepositis terre
sue preposituras in hune modum habendas, quod omnes catalli erunt domine comitisse quite et intègre. De omnibus autem donis et expletis et forisfactis que non montabunt plus quam XX solidos domina comitissa habebit quatuor partes et prepositi quintam. Ipsi autem prepositi non poterunt eschivirc forisfactum quod non erit plus quam XX solidos, nisi per dominam comitissam, preterquam de homine errante, si tamen forisfactum illud non fuit de furto vel de raptu vel de multro. Forisfactum quod non montabit plus quam XX solidos esebivabunt prepositi, et scribant, et duo probi homincs ville, quos domina comitissa ad hoc faciendum apponet, que tamen ad compotum reportabuntur scripta, et a quo vel quominus facta fuerunt. In forisfacto quod montabit plusquam XX solidos solummodo, non XX solidos habebunt prepositi sed quintam partem, et et residuum totum erit domine comitisse. Ipsi autem nullum donum vel servicium vel premium accipient
preterquam in cibariis, que tamen Juraverunt
prepositi se hec omnia bona fide servaturos, et vitam et honorem et omnia jura domine comitisse et heredum suorum versus omnes qui possent vel vivere vel mori. Sciant, quod, si hec non fecerint, in ira et in voluntate mala domine comitisse sunt, tanquam il 1 ■ qui inciderint de corpore et anima.
Actum apud Sezanniam anno gratie MPCG° primo mense augusti in vigilia decollationis Sancti Johannis Baptiste H).