‹ Histoire des fils de Louis le Pieux, éditée et traduiteChapitre 100 sur 113 · Il était à Tours le 23 février 843. Cf. Tbid., p · texte numérisé non relu

Il était à Tours le 23 février 843. Cf. Tbid., p

144 CONCLUSIO

blicam neglegat, privatis ac propriis voluntatibus insaniatz, dum ex utrisque creatorem adeo offendat® ut etiam omnia elementa ejus vesanie contraria reddat. Quodque hujuscemodi exemplis pene adhuc omnibus notis praefacile probaturus accedam. Nam temporibus bone‘ recordationis Magni Karoli, qui evoluto jam pene anno xxx decessit, quoniam hic populus unam eandemque rectam ac per hoc viam Domini publicam incedebat !, pax illis atque concordia ubique erat, at nunc econtra, quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique habundantia < atque leticia*, nunc ubique poenuria / atque mesticia. Ipsa elementa tunc cuique rei£ congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti Scriptura divino munere prolata testatur : Et pugnabit orbis terrarum contra insensaios À.

Per idem tempus eclypsis lunae x111 kal. aprilis$ contigit ; nix insuper multa eadem nocte cecidit meroremque omnibus, uti praefatum est, justo Dei juditio incussit. Id propterea inquam, quia hinc inde ubique rapine et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies * spem omnium’ bonorum eripiebat.

a. insaniet À. — b. L'o initial a été ajouté en interligne À. — c. bene À. — d. habuntia (sic) 4. — e. leticiæ 4. — f. poenciria À. — g. regi À. — h. inteperiaes corrigé en inteperies À. — i. ominium À.

Page 1