‹ Histoire des peuples bretons dans la Gaule et dans les ãiles britanniquesChapitre 66 sur 68 · XL Y · texte numérisé non relu

XL Y

I \TIt.WT DE SALVIEN.

Vastanlur pauperes, viduae gemunt, orphani proculcanlur , in lantùm ut mulU

eorum , cl non ob-curis nalalibus editi , el liberalilcr instituti , ad hostes fugiant , ne

persecutionis publicœ adlîictione moriantur ; quœrentes scilicet apud barbaros romanam humanilalem, quia apud Romanos barbaram inhumanilatcm ferre non possunt. Et quamvis ab his ad quos confugiunt discrepent ritu, discrepent linguâ, ipso etiam, ut ità dicam, corporum atque induviarum barbaricarum fetore dissentiant , malunt tamen in barb'aris pati cultum dissimilem quàm in Romanis injustitiam sœvienlem. Itaquè passlm vel ad Gothos, vel ad Bacaudas, vel ad alios ubiquè dominantes barbares migrant, et migrasse non pœnitet. Malunt enim sub specie caplîvitatis vivere liberi quàm sub specie libertatis esse captivi. Itaquè nomen civium romanorum aliquando non solùm magno aestimatum, sed magno emptum , nunc ultrô repudiatur ac fugilur; nec vile tantùm, sed etiam abominabile pehè habetur. Et quod esse majus testimonium romance iniquitatis potest, quàm quod plerique et honesti, et nobiles, et quibus romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen romanœ iniquitatis crudelilate compulsi sunt, ut nolint esse Romani? Et hinc est quod etiam hi qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur ; scilicet ut est pars magna Hispanorum, et non minima Gallorum, omnes deniquè quos per universum romanum orbem fecit romana iniquitas jam non esse Romanos. De Bacaudis nunc mihi sermo est : qui per malos judices et cruentos spoliati, afflicti, necati , postquàm jus romanœ libertatis amiserant , etiam honorem romani nominis perdiderunt. Et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suœ , impulamus nomen quod ipsi fecimus. Et vocamus rebelles, vocamus perdilos, quos esse compulimus criminosos. Quibus enim aliis rébus Bacaudœ facti sunt nisi iniquitatibus nostris, nisi improbitatibus judicum , nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicœ nomen in quœstûs proprii emolumenta verlerunt, et indictioncs tribu tarias prœdas suas esse fecerunf? qui in similitudinem immanium bestiarum non rexerunt traditos sibi, sed devoràrunt, nec spoliis tantùm hominum, ut plerique latrones soient, sed laceratione etiam et, ut ità dicam, sanguine pascebantur ; ac sic actum est ut lalrociniis judicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani. Adquieverunt enim esse quod non erant , quia non permittebantur esse quod fuerant; coactique sunt vitam saltem defendere, quia se jam libertatem videbant penitùs perdidisse. Aut quid aliud eliam nunc agitur quàm tune actum est, id est, ut qui adhùc Bacaudœ non sunt esse coganlur. Quantum enim ad vim atque injurias pertinet, compelluntur ut velint esse; sed imbecillitate impediuntur ut non sint. Sic sunt ergo quasi captivi jugo hostium pressi. Tolérant supplicium necessitate , non voto. Animo desiderant libertatem , sed summam sustinent servitutem. Ità ergô et cum omnibus fermé humilioribus agitur. Unà enim re ad duas diversissimas coarclantur. Vis summa exigit ut aspirare ad libertatem velint. Sed eadem vis posse non sinit, quœ velle compellit. Sed imputari his potest forsitan quôd hoc velint homines, qui nihil magis cuperent quàm ne cogerentur hoc velle. Summa enim infelicitas est quod volunt. Nam cum his multô meliùs agebatur, si non compellerentur hoc velle. Sed qui possunt aliud velle miseri, qui assiduum, immô continuum exactionis publicœ patiuntur excidium , quibus imminet semper gravis et indefessa proscriptio, qui domos suas deserunt, ne in ipsis domibus torqucanlur; exilia pelunt, ne supplicia sustineant? Leviores his hostes quàm exactores sunt. Et res ipsa hoc indicat. Ad hosles fugiunt ut vim exactionis évadant. Et quidem hoc ipsum , quamvis durum et inhumanum , miiùs tamen grave atque

MM'KNimT. ït*.v>

ioarfcom ertl , ai omnes aaquaUter atque in commune lolerarent, lllud indignius ac jKvnalius, quod omnium omis non omnes BnsUnent, immo quôd pauperculoa domines tribuia divitum premunt, et infinniores Garant sarcinas fortîorum. Nec alia causa est

quod sustinero non poasunl , niai quia major est miserorum sarcina (main facilita-. Bas diversissimaa dissimiUimasque paliunlar, invidiam et egestatem. Invidia esl

onim in solutione, Bgestaa in lacullato. Si respicias quod dépendant, abundare arbitrons : si respicias quod habent, egere reperies. Quis œslimare rem hujus iniquitalis poteat? Solutionom auslinenl divitum, et indigentiam mendicorum.

Et palamus quod pœnA divins severitatis indigni sumus, cùm aie nos semper pauporos puniamus! aol credimus, cùm iniqui nos jugiter aimus, quôd Dons justus m nos omnino esso non debeat'.' Dbi onim, eut in quibus sunt, nisi in Romanis tanlùm, IMBC mala! Quorum injustitia tanta, nisi noatra? l'ranci onim hoc BCelus nosciuni. Ilunni ab liis scoleribus immunessunt. Niliil lioruin est apud Wandalos, niliil liorum apud Gothos. Tain longé onim est ut hav inter Gothos barba ri tolèrent, ut no Romani quidem, qui inter eos vivunt, isla palianlur. Itaquè unum iilic Homanorum omnium volum est, ne unquàm eos neeesse sit in jus transira Homanorum. Unà el consentions illic romanaî plebis oratio , ut liceat eis vilain quam agunl agere cum barbaris. Kt miramur si non vincuntur à nostris partibus Gothi, cùm malint apud eos ■ quam apud nos Romani. Itaquè non solùm transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt; sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt. Et quidem mirari possim quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi , nisi quod unà tantùm causa est qoarè non faciunt, quia transferre illùc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. Nain cùm plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant, ut vim exactionis évadant, quomodô non quai compelluntur desererc vellent, sed secum, si possibilitas pateretur, auferrent? Ergo quia hoc non valent quod forlè mallent, faciunt quod unum valent. Tradunt se ad tuendum protegendumquemajoribus, dedililios se divitum faciunt, et quasi in jus eorum ditilionemque tronscendunt. Nec tamen grave hoc au t indignum arbitrarer, immo poliùs gratularer liane ] ulenlùm ma-'nitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent, non cupiditati. IUud grave ac peracerbum est, quod hàc lege tueri pauperes videntur, ut client ; hàc lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. Omnes enini hi qui defendi videntur, defensoribua suis omnem fere substantiam suam, priiis quam defendantur, addicunt : ac sic, ut patres habeant defensionem , perdunt filii hereditalem. Tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur. Ecce quae Bunt auxilia ac patrocinia majorum. Nihil susceptis tribuunt, sed sibi. Hoc enim paclo aliquid parenlibus temporariè attribuitor, ut in future totum filiis auferatur. Vendunt itaquè, et quidem ra. i-simo pretio vendunt, majores quidam cuncta quai pr&'stant. Et quod dixi vendunt, utinam ven lurent usitalo more atque commuai; aliquid lorsitan remaneret emptoribus. Novum quippe hoc genus venditionis et emptionis est. Venditor nihil tradit , et totum accipit. Emptor nihil accipit , et totum penitus amittit. Cùmque omnis fermé contractus hoc in se habeat, ut invidia pênes emptorem, inopia pênes venditorem esse videalur, quia emptor ad hoc émit, ut substantiam suam augeat, venditor ad hoc vendit, ut minuat: inauditum hoc commercii genus est : ven ditoribus cres-.it facultas, emptoribus nihil remanot, nisi sola mendicitas. Nam illud tom. h. :;;

126 appendice.

quale, quàm non ferendum, atque monstrigerum, et quod non dicam pati humante mentes, sed quod audire vix possunt, quod plerique pauperculorum atque miserorum spoliali resculis suis, et exlerminati agellis suis, cùm rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur, cùm possessio ab his recesserit, capitalio non recedit?

Proprielatibus carent, et vectigalibus obruuntur. Quis œstimare hoc malum possil ? Rébus eorum incubant pervasorcs, et tributa miseri pro pervasoribus solvunt. Post mortem palris, nati obsequiis juris sui agcllos non habent, et agrorum munere enecantur. Ac per hoc nil aliud sceleribus tantis agitur, nisi ut qui privatâ pervasione nudati sunt publicà adflictione moriantur, et quibus rem deprœdatio tulit vitam tollat exactio. Itaquè nonnulli eorum de quibus loquiinur , qui aut consultions sunt, aut quos consultos nécessitas récit , cùm domicilia atque agellos suos aut pervasionibus perdunt, aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos majorum expetunt, et coloni divilum fiunt. Ac sicut soient ni qui, hostium lerrore compulsi , ad caslella se conferunt, aut hi qui , perdito ingenuae incolumitalis statu , ad asylum aliquod desperatione confugiunt, ità et isti, qui habere ampliùs vel sedem vel dignitalem suorum natalium non queunt, jugo se inquilinae abjeclionis addicunt; in hàc necessitate redacti, ut extorres non facultatis tantùm, sed etiam conditionis suée, atque exulantes non à rébus tantùm suis, sed etiam à se ipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate careant, et jus libertatis amittant. Et quidem quia ità infelix nécessitas cogit, ferenda utcumquè erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. Illud gravius et acerbius , quôd additur huic malo saevius malum. Nam suscipiuntur ut advense, fiunt prsejudicio habitationis indigenœ; et exemplo quodam illius maleficae praepotentis, qua3 transferre homines in bestias dicebatur, ità et isti omnes, qui intra fundos divitum recipiuntur, quasi circei poculi transfiguratione mulanlur. Nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios; quos esse constat ingenuos, vertuntur in servos Et miramur si nos barbari capiunt, cùm fratres nostros faciamus esse captivos? Nil ergô mirum est quôd vastationes sunt atque excidia civitatum. Diù id plurimorum oppressione elaboravimus, ut captivando alios, etiam ipsi inciperemus esse captivi.

Page 1