LXX.VII
libus, cum campis et terris et vineis et vinealibus, cum ortis et ortalibus cum agreriis, cum heremis et condirectis, cum locis cultis et incultis, cum pascuis et nemoribus, cum aquis et rivis, cum seniorivis, cum firmanciis et justiciis, serviciis et adem-
E rivis, boariis et asinariis et omnius aliis causis et rebus, hic expressis et non expressis, ad usum hominum et animalium in Castro et villa de Gatpadencs et ejus terni in alibus, confiniis et adjacentiis, juribus et pertinenciis, mihi meisque pertinentibus et pertinere aliquo modo debentibus, sicut meliùs et pleniùs ego et antecessores mei unquàm habuimus et habemus et habere debemus. Hoc, iuquam, castrum meum totum et villam de Gatpadencs, cum suis terminiis, ut supradictum est, et pertinenciis et juribus et totum quicquid tam in Castro et villâ et ejus terminiis ubiuè habeo et habere debeo, Deo et ictæ domui Hospitalis dono et trado et de meo. meorumque jure et proprietate in jus et proprietatem Hospitalis transpono. Renuntio scienter et consulté omni jure quo hæc contra venire possem. Et, quôd hoc totum ità semper teneam et observam et contrâ nunquam veniam, nec faciam, vel sustineam veniri ab aliquo et hæc omnia domui Hospitalis sint semper firma, meâ bonâ fide, Deo, quem heredem meum instituo, et fratribus Hospitalis, sollempni stipulatione promitto et insuper, tactis sacrosanctis , in manu dicti fratris Rainaldi, juro, Evangeliis. — Et ego frater Rainaldus, assensu et mandato Domini Prioris Sli Egidii, Martini de Andos, et Bernardi de Biterris comendatoris, et aliorum fratrum, recipio te, Dominam Audam, sociam et participem nostram in spiritualibus et corporalibus bonis et habitum Religionis et crucem suscipere tibi concedo. — Ego, Auda, rogo quoque et volo Dominum Aimericum vicecomitem Narbonæ, ut hoc totum domui Hospitalis et fratribus concédât.
Et ego Aimericus, Vicecomes Narbonæ, precibus et voluntate Do minæ Audæ , et per me ipsum et omnes successores meos, et quià domum Hospitalis et fratres diligo, cujus sum donatus et receptus confrater, hoc donum et hæc omnia, jure et auctoritate potestatis, laudo
et confirmo et totum servicium sive albergam, quæ debet et consuetum est mihi fieri, amore Dei, in remedium corporis et animæ meæ, meorumqüe antecessorum et successorum, pro libero et franco alodio, domui Hospitalis Sli Johani Narbonæ et fratribus specialiter dono, laudo et eoncedo in perpetuum, cum plenâ juris et facti possessione, ipsam domum hodie et deinceps in perpetuum investiendo.
Hujus rei sunt testes Johanes Bestani, Bernardus Ainelii, Guilraus de Pauliniano, Raimundus Landrici, canonicus Sli Justi, Ramundus de Armiciano. Petrus Martini, scriptor publicus Narbonæ et Domini Aimerici Vicecomitis Narbonæ notarius, scripsit.
Donation de l’Eglise de Saint
Vincent a l’Ordre de Saint- Jean (1157) i.
Quùm fragilitas generis humani pertimescit extremi diei venturâ ; opportet unumquemque ut non sine aliquod opus bonum migret de seculo, sed, dùm in suâ vire etpotestate persistât, provideat tempus, per quod ad æternum pervenire valeat regnum. Quamobrem ego, in Dei nomine, Poncius de Olargio, cum consensu et voluntate uxoris meæ Guillelmæ et filii mei Engelberti, in vitâ et in prosperitate meâ, cum rectâ memoriâ et bonâ animi devotione, pertractatus tàm de Dei timoré quàmae reverentiâ sanctorum suorum, dono et laudo, pro animæ meæ redemptione et peccatorum remissione, necnon et omnium parentum meorum, Domino Deo et beato Johani et ospitali sanctorum pauperum Christi, quod est in Ihrlm, cunctisque ejusdem ospitalis ministris, tam presentibus quàm futuris, non occulté sed publicè, more legitimo, donatumque in perpetuum esse volo : hoc est, Ecclesiam S1* Vincentii, cum toto hoc quod ad illarn Ecclesiam pertinet vel pertinero debet, cimiterium, primicias et décimas. Dono etiam, sine ullo retentu, eidem hosnitali et omnibus ejusdem habitantibus, ortos qui circà
1 Arch. Saint-Vincent.
prædictam Ecclesiam sunt; sed de castaneis tantumnodô medietatem retineo et omnes alios arbores fructiferos et non fructiferos jamdicto ospitali dono et concedo. Et dono et concedo et laudo jamdicto ospitali totum honorem quem feuales mei prædictæ Ecclesiæ Sli Yincentii et confratribus, ibidem Deo servientibus, donare, laxare, dividere, vendere, seu impignorare voluerint, sine ullâ inquietatione beredum meorum et contradicto. Adhuc etiam dono et concedo etvolo, quod homines et feminæ de meo honore, qui ad ospitale Iherosolimæ se donare voluerint, ut eant et intrant absoluti et liberi, cum rebus suis mobilibus et hoc ad Ecclesiam prædictam Sli Vincentii, absquè ullâ heredum meorum contràappellatione et disturbatione. Ego Poncius de Olargio, cum consilio et voluntate Guillelmæ uxoris meæ et filii mei, Engelberti, Domino Deo et beato Johaniet ospitali Iherosolimæ, ejusdemque ospitalis confratribus, futuris et presentibus mipistris, quàtenùs illi hune prædictum honorem per liberum alodium habeant, teneant et in perpetuum libéré possideant, dono, laudo et, sine ullo retentu, concedo. Et hoc donum in æternum fîrmum et stabile, per me et per omnes meos, permanere con-
firmo ; sic quôd ego, neque horedes mei amodô, ullo numquàm tempore, propter hanc prædictam donacionem a prædicto ospitali, neque ab eisdem ministris, usquè in sempiternum, censum neque usaticum petere vel dememdare minimè poterimus Si tamen, quod absit! ullus de heredibus meis, sive homo, sive femina, ad disrumpendum hanc donacionem præscriptam præsumpserit, ab omni honore meo exheredatur et repellatur et ab Deo Omnipotenti et beatâ Mariâ virgine et Sli Johani et omnibus sanctis Dei maledicatur et interdicatur quousquè ad satisfactionem et dignam emendationem veneiit. Hanc præscriptam donationem fecit Poncius de Olargio, in manu Pétri de Cancenoiol, bonæ mémorisé viri et in manu Bernardi de Preniano. Hujus donationis, mandati et rogati à Poncio de Olargio, sunt testes idonei Ademarus de Mercoirol, et Sicardus frater ejus, Guillelmus Ermengaudi, Bernardus de Brocel, Vidianus de Caprairola, Deodatus de Caprairola, Poncius de Villâmagnâ. Actum est hoc, anno ab Incarnatione Domini MCLVII, régnante Rege Lodowico. Jussione Poncii de Olargio et præscriptorum testium, Roberius, Sli Martini servus, apud Villamanagnam, hanc cartam scripsit.