‹ Histoire du Grand-Prieuré de Toulouse et des diverses possessions de l'ordre de Saint-Jean de Jérusalem dans le sud-ouest de la France, Languedoc, pays de Foix, de Comminges, de Béarn, Gascogne, Guyenne, Périgord, Quercy, Albigeois, RouergueChapitre 68 sur 135 · Arch. Garidech de Toulouse · texte numérisé non relu

Arch. Garidech de Toulouse

lectis, lectisternis, linteaminibus, coperturis et familiaribus, ad ipsis serviendum opportunis; insuper quôd ad substantationem dictæ infirmariæ seu hospitalis et aliorum præmissorum et pro victu hospitalarii dictæ infirmariæ seu hospitalis et aliis omnibus, dictæ infirmariæ incumbentibus faciliùs supportandis, præceptotoriamseubaiuliam de Garidech dicti nostri Prioratus Tholosæ, solutis priùs annuis responsionibus dictæ baiuliæ et aliis omnibus suppportatis, nec non et XXV quartones frumenti ad mensuram Tholosæ, in quibus dicta baiulia de Garidech anno quolibet tenebatur baiuliæ Sli Johanis Tholosæ cameræ dicti Prioris, eidem infirmariæ seu hospitali confirmare dignaremur : ità tamen quôd dictus Prior Tholosæ et ejus successores in perpetuum, de et cum consilio fratrum præceptorum dicti Prioratus in suo capitulo Provinciali, instituer debet in dictâ infirmariâ seu hospitali fratrem unum domus nostræ sufncientem et ydoneum ad reginem dictarum infirmariæ, seu hospitalis, et baiuliæ et qui illius baiuliæ responsiones et alia onera ditæ baiuliæ èt infirmariæ incumbentia benè solveret et snpportaret; rursumque quôd dictus Prior et sui successores et præceptores dicti Prioratus, in dicto capitulo existentes, debeant et teneantur anno quolibet dictam infirmariam seu hospitale visitare, et, casu quo hospitalarius dictæ infirmariæ ipsam benè non regeret, quôd idem Prior et omnes successores cum consilio dictorum fratrum præceptorum, in dicto capitulo existentium. eidem baiuliæ etimfirmariæ de alio domus nostræ fratri sufficienti et ydoneo providet et providere possit : nihilominùs quod collatio et institutio dictarum infirmariæ et baiuliæ ad dictum Priorem et ejus successores, cum consilio dictorum fratrum Præceptorum, dûm casus vacationis occurreret, pleno jure , spectaret et pertineret. Igitur nos considérantes circà curam et hospitalitatem Christi pauperum...prædictam Infirmariam seu hospitale in dicta domo Templi Tholosæ, in loco dictis Priori et Præceptoribvis viso utiliori, invicem deliberato consilio et de nostrâ certâ scientiâ et speciali gratiâ, dicto fratre Raymundo Priori præmissa persequenti, ex nunc in perpetuum constituimus et ordinamus ; necnon omnia et singula,

præmissa, quæ superius sunt scripta, divisa et narrata, volumus et concedimus dictæ infîrmariæ seu hospitali et ipsius hospitalariis perpetuô prædictam baiuliam de Garidech, cum omnibus et singulis membris et pertinentiis et juribus, ad eam spectantibus et pertinentibus ac spectare et pertinere debentibus, habendam, tenendam, regendam, gubernandam augmentandam et meliorandam, in spiritualibus et temporalibus, tam in capite quam in membris, sub annuâ resolutione et aliis omnibus impositis ration abiliter secundum comunem cursum aliarum baiuliarum Prioratus prædicti iu capitulo provinciali Prioratus ipsius, annis singulis infaillibiliter exsolvendis, acque de dictâ baiuliâ de Garidech provideatur, ut superiùsest expressum, nec non et XXV quartones frumenti, dictæ nostræ domo Sli JohanisTholosæ anno quolibet, ut dictum est, debitos, conferendo, donando et perpetuô concedendo, benefaciendo in dictâ infirmariâ et baiuliâ, dictum que hospitalarium, et ej us successores j Præcepptorem et Commendatorem in dictâ constituimus baiuliâ. Et etiam ordinamuscommittentesdictohospitalario et ejus successoribusperpetuùm circà curam, regimen et administrationem ac comodum dictarum baiuliæ et infîrmariæ ac bonorum etjurium earumdem defensionem et recupeerationem, tam in agendo quam in efendo, vices nostras. Quocircô universis et singulis fratribus, sororibuset donatis, sub virtute sanctæ obedientiæ, ac hominibus et vassalis et quibusvis aliis nobis subditis in dictâ baiuliâ et infirmariâ constitutis, presentibus et futuris, sub sacramento fidelitatis et homagii, quo nobis et nostræ domui sunt adstricti, precipimus et mandamus ut dicto hospitalario , tanquàm eorum superiori, præceptori et majori, reverenter pareant, obediant, et intendant, sioique suum præbeant auxilium, consilium et favorem in omnibus concernentibus utilitatem dictarum baiuliæ et infirmariæ, quoties opus fuerit et eos duxerit requirendos ; neenon universis et singulis fratribus domus nostræ, quâcumqueauctoritate, dignitate vel officio fungentibus, presentibus et futuris, ne contrà præmissa vel præmissorum aliqua aliquathenùs facere vel venire præsujnant, quinimô ea studeant, juxtà

eorum mentem, inviolabiliterobservare, inhibentes dicto hospitalario, districtis sub virtute sanctæ obe~ dientiæ supradictis, ne, pretextu præmissorum, aliqua de rébus, bonis, ant juribus dictarum infirmariæ et baiuliæ vendat, det, obliget, impignoret, permutât, alienet. distrahat seu in emphiteosim perpetuam concédât, aut, quocumque alio colore quæsito extrà nostram Religionem trRnsferrat, sine nostrâ speciali licentiâ et mandato ; et, si contrà inhibitionem nostram huj us modi aliquod vel aliqua ilia operare vel facere contingat, illud et ilia, ex nunc presens ex tune et ex tune presens ex nunc, cassamus, annullamus, ac decrevimus irritum et inane, nullius que valoris vel efficacitatis penitùs existere. In cujus rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa Datum Rhodi die XXIV mensis novembris anno incarnationis Domini M-CCCOXIII.

Donation de Renneville a l’Ordre de Saint-Jean (1230)

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti — Tam presentibus

Îuam futuris notificatur quod ego Igo de Lasces, Lauragensis Dominus, reddo et dono animam meam et corpus meum Domino Deo et beatæ Mariæ Virgini et sancto Johani et Dominis pauperibus et fratribus sanctæ domus hospitalis Iherosolimitani et tibi fratri B. de Capolegio, Priori Tholosæ, in vitâ et in morte, ita quôd, divinitùs inspiratus, cùm habitum Religionis recipere velim, prædictæ sanctæ domus habitum me profiteor et assero recepturum et ad nullum alium habitum profiteor me posse extendere propter ipsum introitum : habito scilicet nondum assumpto, si fortè contingeret quôd corpus meum morte occuparetur, ipsum ad cimiterium domus antedicti hospitalis prego et supplico deferendum. Ibidem similiter pietatis intuitu, cum prædicto dono, pro animæ meæ salute et omnium peccatorum meo-

Page 1