Arch. Puysubran, L.XII
sionibus et deinjuriis et de doloribus et de penuriis, quas sustinent pauperes Christi in civitate Jerosolima, nos audientes et considérantes, volumus adimplere dominicum preceptum illud quod Dominus precepit in Evangelio : « Date et dabitur vobis — Esurivi et dedistis mihi manducare ; sitivi et dedistis mihi bibere. » — Igitur nos insimul ego Guislabertus et Petrus Rodgarius et Petrus de Saisago et Rodgarius frater ejus et Raimundus Poncius et Bernardus Miro et Bernardus d’Alamandus et Vilelmus et Ademarus frater ejus et Vilelmus de Sales et Asalitus et Bernardus Miro de Pebrense, nos omnes insimul, cum adfirmatione et laudatione laïcorum et clericorum , qui aliquit abent in ipsâ salvatione, quomodo cruces sunt dispositæ et firmatæ, pro remissione peccatorum nostrorum, desiderantes in die judicii consequi in Ecclesiam Dei et audire vocem suam desiderabilem, quandô dicturus erit justis : « Venite benediciti, — (et cetera) ; » idem damus nos ipsam salvitatemet villain de Podio ouperiano, quæ est in pago Tolosano, per alodem, quantum mensuratum vel dispositum est, terras ermas et cultas et agrarios, cum decimis et primitiis de ipsis terris, pratis pascuis, ductibus et reductibus aquarum, exiis et regressibus, in manu Domini Episcopi Izarni et in manu Prioris Jerosolimitani Johanis Bonioli. Nos autem, positas manus super sanctum lignum Domini et super reliquias Sancti Sepulcri et Sli Laurentii et aliorum sanctorum, damus, laudamus et derelinquimus ipsum honorem ad Sepulcruin Domini nostri Jésus Christi vel ad dispendium peregrinorum fratrum, qui odiè sunt in Jérusalem et in anteà erunt, per convenienciam:
ut si aliquis fllius noster, neque ullus ex eredibus nostris, neque omo vel femina, aliquid de hâc donacione vel salvatione frangere aud inrumpere voluerit, per ullum dominium, per vichariam, per bailliam, neque per occ isionem, ullum ingenium, ab Omnipotente Deo sit maledictus et excommunicatus et beatæ et gloriosæ Virginis Mariæ et omnium Angelorum et Arcangelorum et beatorum Apostolorum Pétri etPaulietomnium sanctorum Martyrum, Confessorum, Virginum et omnibus sanctis Dei et cum Judâ traditore et Datan et Abi-
ron abeat participationem in infernum.
Ego Ramundus Poncius et Petrus de Saisag damus CX modiatas de terra erma, ad victum et ad vestitum clericis Sli Sepulcri peralodem, cum agrariis et pnmitiis, in alode de Vilanova, justa cruces et justa salvationem.
Ego Villelmus Fortius et Poncius Vilelmus, ideô quod non potui peregrinationem atendere quod promisi, dono terram meam, quæ vocatur Pradafo justa crucem per alodem Domino Deo et Sancto Sepulcro et clercîis ejusdem loci.
Ego Izarnus, Episcopus Tolosæ, acceptis literis à dilectis Domino Pasehale Papâ et Domino Patriarchâ Dagoberto, laudo ac firmo hune donum et hanc salvationem, ut stabilis et firma permaneat omni tempore. Et precipio clericis presentibus et futuris ut serviant Deo et ospicio Jérusalem et ibidem servientibus obediant, tamen salvâ obediensiâ meâ et Sancti Stephani. Et, si aliquis hoc irrumpere voluerit, ero semper defensor et rogo successoribus meis ut faciant.
Ego elemosinarius Sancti Se- j
pulcri, comito hanc salvationem et ; hune honorem Petro Ramundo et Ramundo Poncio capellano ad regendum et disponendum, ut faciant monasterium ; et per totam salvationem ; unaquæque brazada redat deinarium unum melgoirensem.
Et ego Bertrandus Cornes Tolosæ.
cum Vicecomitissâ Carcassonæ et cum supradicto Episcopo Tolosæ, laudamus etfirmamus hanc salvationem.
Et, si aliquis frangere voluerit, justiciam LX solidorum donet et insuper iram Dei abeat,
Nomini Domini nostri Jésus Christi et beati Sepulcri, Ego Papa Paschalis et Dagobertus Patriarcha, neenon Geraldus, qui sum servus | ospitalis, neenon. . . et Geraldus, qui sumus missi a supradictis, damus in penitentiam et in remissionem animarum parentum illorum, qui auxilium prebuerint fratri nostro Petro j Ramundi in ope Salvationis, ut sint j absoluti etliberatià cunctis peccatis suis à Domino Pâtre Omnipotente et !
ab Jesu Christo filio ejus et à Spi- I ritu Sancto et beatissimæ Yirginis Mariæ et omnium sanctorum Dei.
Sig. Guislaberti S... Factacarta
Rognante... Rege, ista diebus Domino Papâ Paschali,
Domino Patriarchâ Dagoberto, qui omnibus benofactoribus istis loci absolverunt et benedicunt ab omni vinculo delictorum suorum, ipso adjuvante, qui cum Pâtre et Spiritu Sancto vivit et régnât in secula seculorum, Amen.
In nomine Dei. Gelabertus de Lauracho donat Deo et Sancto Seulcro et Dominis Podii-Superiani I quarterios de sale in unâ quâque die Veneris, de foro de la Sala, pro redempeione peccatorum suorum ; et Bernardus de Alamam donat similiter 11 quarterias de sale. S. Geraldi Prioris. S. Ramundi de la Bru-
guiera. S. R Poncii de Camplong — uillelmus scripsit,
In nomine Domini. Ego Poncia de Saisa et mei fratres Miro,Guitardus atque Petrus, nos donamus Domino Deo atque Sancto Hospitali Iherusalem illas terras quas habemus de intùs cruces Salvetatis Podii Superiani, in tali convencione, ut seniores prædicti hospitalis Iherusatem istas terras habeant et teneant omni tempore. Et sunt ad capud de illâprædicta Salvitate Podii-Superani, de parte Altani. Ethocdonum facimus pro remissione peccatorum nostrorum. Nam, sicut suprascriptum est, sic laudamus et auctorihamus, sine enganno et sine omni retinentiâ. YII Idus Mai, E.XX, ab Incarnatione Domino anno MCII.
S. Geraldi hospitalarii. S. Ramundi Poncii, archidiaconi. S. Gilaberti de Lauraco. S. Willelmi Fortis. S. Pétri Rogerii Régnante Lodoico Rege.
Petrus scripsit.
Donation du territoire d’Asnave a l’Ordre de Saint-Jean (1149)i.
In nomine Domini Ego Ramundus Rogerii, cum consilio et voluntate nepotum meorum, Rogerii Comitis Fuxensis et Bernardi Rogerii fra tris ejus, pro redempeione peccatorum meorum, dono casalem G. R. de Mercus Domino Deq et Iherosolimitano hospitali et omnibus fratnbus ipsius ospitalis tam presentibus quam futuris. Hoc totum facio in manu