XXX1I
ejusdem castri, scilicet homines et feminas, si ibi sunt, et doæinationes et justicias, domos et loca, et vineas et casalia et terras cultas et incultas et introitus et exitus et generaliter omnia alia jura et totum illud quicquid sit, quod ipse prædictus dominus Cornes habebatet tenebat et habere et teneredebebat, aliquo jure vel aliquâ ratione, in prædicto Castro de St0 Claro et in alodiis et pertinenciis ejusdem castri. Et de toto prædicto jure et ratione, cujuscumque modi sit, et de toto hoc quod prædictus Dominus Cornes habebat et tenebat et habere et tenere debebat aliquo jure vel aliquâ ratione in toto prædicto Castro de S*° Claro et in pertinenciis ejusdem castri, debet et convenit et mandavit prædictus Dominus Cornes Convenarum esse giurens et facere bonam et firmarn giurenciam de omnibus amparatoribus prædicto hospitali Sli-Johanis de Podio- Ramedio et prædicto fratri Petro de Biscos etejus successoribus et omnibus aliis habitatoribus ejusdem hosnitalis presentibus et futuris -, tali pactoet tali couvencione qnôd habitatores prædicti hospitalis, présentes et futuri, statuant in perpetuum quemdam sacerdotem in prædicto hospitali et teneant ipsum ibidem ad suam missionem, qui pro animâ ipsius Domini Comitiset parentum ejus serviat Deo in ipso hospitali, in missis, videlicet, et in horis canonicis et in orationibus aliis, bonâ fide ; et, si præceptor et ejus successores, secundum usum et consuetudinem Ordinis eorum, mutabant et amovebant dictum sacerdotem à prædicto hospitali, debent statim alium ibidem mittere et statuere sacerdotem, qui continué et successivèpro animâ Domini Comitis et pro animabus parentum suorum serviat Dco in officio supradicto.
Hoc fuit factum III die ab exitu Augusti, feriâ III, Lodovico rege Francorum, Alphonso Comité Tolosæ, R. Episcopo, anno ab Incarnatione Domini MCCLIIII. Hujus rei sunt testes B. de Crozilh archipresbiter, capellanus Samatani, et Dominicus Capellanus de Sabonnas et Galardus de Seados et Vital de la Garda publicus notarius et juratus de Samatano, qui cartam istam scripsit.
Donation de laTour de Serrelate
aux Templiers par les Hospitaliers de Gavarni (1213) 1.
In Dei nomine. — Notum sit cunctis hæc audientibus quod ego, frater Guilhclmus de Sertz, Prior Gabarniæ et frater Petrus de Sancto Exuperio et frater Bernardus de Pulchro- Podio et frater P de Sterrâ et frater Petrus de Ylarda et frater Sancius de Pqntis et frater Sancius Aner et frater Yspaniolus de Sassis et frater Sancius de Sertz et frater R. bort de Villar, et frater R. G. de Sterrâ et frater B. de Zalobera et frater G. de Zera et frater G. d’Assun et frater G d’Arrens, nos habito consilio et voluntate atque assensu gratuito omnium aliorum fratrum nostrorum domus præfatæ, donamus et concedimus in perpetuum, per nos et per omnes nostros, Domino Deo, et domui miliciæ Templi, Rainundo Berengarii, Vice-Magistro in Provinciâ et partibus Hispaniæ, et fratri de Aquabellâ Præceptori Monsonis et fratri Amiel et fratri Fortono Capellano, et fratri B. de Miniha et fratri Ramundô de Almis, et fratri B. de Simanâ et omnibus aliis fratribus ejusdem domus presentibus et futuris, quicquid habemus vel habere debemus, deno, vel emptione, vel quolibet alio modo, in Turre de Serra lata, quæ est in Literà , videlicet très partes ipsius turris et omnium terminorum ejus, cum omnibus sibi, vel intùs vel extrà, pertinentibus ullo modo, ad omnem suam suorum que voluntatem indè faciendam, cum omnibus terminis, herbis, et proplatis, et petrus, et plantis, aquis, et etiam hominibus et feminis permanentibus, cum molendinis, pascuis, et cum ingressibus et egressibus et omnibus suis pertinentiis, infrâ turrem et in omnibus terminis ejus, sicut meliùs dici et intelligi potest, ad oftinem suam suorumque uti'itatem et bonum, per secula cuncta, sine omni nostrî nostrorumque retinemento ; francum, liberum et ingenium de nostro jure et potestate cessimus et, cum presenti cartâ perpetuô valiturâ, in eorum ponimus jure et dominio semper pacificè, jure hereditario possidendum, omnem videlicet proprietatem et dominium, quod ibi habemus ullo modo vel habere debemus-, tali verô conditione, quod ipsi et sui successores