‹ Histoire du Grand-Prieuré de Toulouse et des diverses possessions de l'ordre de Saint-Jean de Jérusalem dans le sud-ouest de la France, Languedoc, pays de Foix, de Comminges, de Béarn, Gascogne, Guyenne, Périgord, Quercy, Albigeois, RouergueChapitre 92 sur 135 · Arch. Fronton, L. I · texte numérisé non relu

Arch. Fronton, L. I

proprio suo laborato, quod homines de Fronton laboraverint in terril Poncii Bernardi et Pagani et infantium eorum, quæ terra fuerit forés cruces, hoc est ultrà Salvetatem, prædicti laboratores habeant octo garbas et Poncius Bernardi et Paganus de Prato et infantes eorum habeant nonam garbam; et de vindemiâ quam habuerint homines de Fronton de suis propriis vineis, quas plantaverint vel habuerint in terrâ Poncii Bernardi et Pagani et eorum infantium, quæ terra fuerit ultrà cruces, hoc est ultrà Salvetatem, præfati homines habeant sex saumadas prædictæ vindemiæ et P.

Bernardi et Paganus et infantes eorum habeant sep timam saumadam.

Hospitalarii vero Ecclesiæ de Fronton habeant décimas et primicias, tam de prædictis octo garbis bladi hominum quam de nonis garbis Poncii Bernardi et Pagani et infantium eorum; sex vero partes vindemiæ sunt illorum, quorum sunt vineæ ; septima vero pars Poncii Bernardi et Pagani de Prato et infantium eorum, præter décimas et primicias rædicti bladi et vindemiæ, quæ sunt ospitalariorum. tam partis Poncii Bernardi et Pagani, quàm parcium hominum. Si autem prædicti homines fecerunt latrocinium, vel furtum, Poncio Bernardo et Pagano et infantibus eorum de prædicto blado. vel de prædictâ vendemiâ, debent se clamare hospitalariis, si probare poterunt hoc crimen ; et hospitalarii debent eis facere judicari et fieri quod rectum sit de illis latronibus.

Ipsi autem hospitalarii habeant suam #iusticiam, quæ ad eos pertinet, de ‘illis latronibus.

Præterea Poncius Bernardi et Paganus et infantes eorum donaverunt ccc casalia de IV sextairatis ; ejus magnitudinis unumquidque prædictorum casalium, cujus magnitudinis erat casale Gausberti Guitardi, quod est ad portam de Rajols ; intrà cruces, hoc est mtrà Salvetatem, donaverunt ilia ccc casalia Deo et hospitali de Fronton, libéré et sine ullâ retentione, quam ibi non retinuerunt. Prætereà Poncius Bernardi et Paganus prædicti et infantes eorum donaverunt boscum hominibus de Fronton, qui boscus erat foras Salvetatem, ad totam voluntatem hominum, excepto quod, si voluerint facere fusta ad vendendum, reddant Poncio Bernardo et Pagano

et infantibus eorum mi denarios in anno .. Si claraorem habuerint hospitalarii de Poncio Bernardo et de Pagano de Prato et de infantibus eorum, debent fidejussionem habere de illis et justiciam, si aliquid injustè fecerint contrà hospitalarios et contrà homines præfatæ Salvetatis. S. Arnaldi Poncii et Bernardi Hugonis de Molag et B. de Vacquers et Grimaldi de Saviag et G. Prioris, et Bernardi de Gaujac. Anno ab Incarnatione Domini MCXXI1, Régnante Ludovichorege. Bartholomeus scripsit.

Donation de l’Eglise do Bousquet

a l’hôpital de Fronton, par

l’abbé de Gaillag (1170) ».

Manifestum sit omnibus hominibus hanc cartam legentibus sive audientibus quod ego, Rotbertus, Abbas Ecclesiæ Sli Michaelis de Gallag, in nomine santæ et individuæ Trinitatis, Patris, scilicet, et Filii et Spiritus Sancti, consilio et communi consensu Capituli et tocius conventus ejusdem domus, dono et donando concedo Deo et beatæ Mariæ et Sli Johani et hospitali iherosolimitano et omnibus fratribus et habitatoribus ejusdem hospitalis presentibus et futuris et Eschafredo, ministro et hospitalario de Frontonio, Ecclcsiam Sü Pétri de Bosqueto et omnes ecclesiasticos honores ad ipsam ecclesiam pertinentes, décimas scilicet et primitias, oblationes et cimeteria et omnes illos honores , qui illius Ecclesiæ sint, vel ad ipsam Ecclesiam pertinent etdeniquèomnia jura ipsius Ecclesiæ, sicut Ecclesia da Gallag et nos et conventus, per ipsam Ecclesiam, meliüs prædictam Ecclesiam del Bosquet et jura illius Ecclesiæ habebamusetpossidebamus.

Ita ego, Rotbertus præfatus Abbas, consilio et voluntate tocius conventus nostræ domus de Gallag, dono et trado prædictam Ecclesiam de Bosqueto cum omnibus possessionibus et cum omni jure ipsius Ecclesiæ, prædicto hospitali Iherosolimitano et nabitatoribus et fratribus hospitalis et Eschafredo hospitalario ; et de prædictâ Ecclesià de Bosqueto, cum

Page 1