PLAN DU CHATEAU
DE
par Didier Ruotte, arpenteur 2 9. Mai, 168 0.
Plans , fonds de L'Abbave de Molesmes Archives de l'Yonne.
Gravé par R Hausermarm
lmp Becquet
Back of Foldout Not Imaged
PLAN CADASTRAI.
terminé le le.r Décembre 1812
p ar
M. AVELINE S , g’éom.ètre de IVe classe
copié par M.Montenot
instituteur à Jully, en 1877
de Jully
Gravé- parR.Hausermann. .
lmp Becquet.
Back of Foldout Not Imaged
CHARTE DE FONDATION DU MONASTÈRE DE JULLY, PAR MILOlN, COMTE
de bar-sur- seine. (Pages 27, 28, 29.) (1)
(Sa.ns date)
Ego Milo, Barri cornes, divinis præventus monitis, cunctis christianis lorica fidei nomineque præcinctis, manifestare cupio,his meis præsentibus litteris, donum quod feci de Juliaco Molismensi ecclesie proprium; ut si quando tergiversatione callida, totius bonitatis ignarus contra meum per posteros se erexerit datum, scripto præsenti deducto ad medium, veritati cedere sua confusus importunitate perüdus sciât locum. Misericordiam vero Dei de ipsius, quæso, perpendite inenarrabili judicio, quo memorati castri,scilicet Juliaci,quondam habitatores,quia hune eumdem locum dæmoniis quam Deo aptare maluerunt,de* populationi submissi probantur ; ac denuo, ut ita dicam, postpositione excoctum longissima per me hune Dominus possessioni fidelium députât. Providens igitur tam mee quam parentum meorum, vivorum ac defunctorum, saluti, trado Juliacum castrum, quod fuit antecessoris mei, comitis videlicet Milonis, Deo et Sanctæ Matri ejus
(1) Ce renvoi indique à quelles pages do mon travail sur Jully cette charte se trouve citée. 11 en sera de même pour les autres chartes.
Mariæ Molismensi, cum omnibus appendiciis, sicut ea continet sancti Andreæ parochia, quæ dudum desubtus fuerat constructa, laude uxoris mee et filiorum meorum. Nec solum quod de ea in mea manebat dominicatura, sed etiam quidquid de me tenentes dederunt vel daturi sunt ex ea Molismensi ecclesiæ, laudo, confirmo ; ea scilicet ratione et devotione, ut idem locus religiosis ex integro deserviat feminis, et cuncta eis data a me, vel ab aliis, ut prædiximus, facta, earum utilitatibus et victui deputata permaneant ; eædemque mulieres sub ordinatione Molismensis abbatis, Deo servire quiete valeant. Quarum victus et conversatio, mea petitione, per domnum Guidonem, Molismensem abbatem, et ejus conventum sic constituitur, ut de proprio nutrimento et labore, boumque suorum cultura et eleemosynis fidelium in commune victum vestitumque recipiant, servos vel ancillas, ecclesias, aut décimas, villasque non habeant ; sed, si ab aliquo vel aliqua hæc eis data fuerint, Molismensi ecclesie permaneant ; aliud sane mobile Juliacenses teneant. Terra etiam si eis data fuerit alia, quam propriis carrucis excolere non queant, Molismensi conceditur cænobio. Quibus ad regimen sui tam corporum quam animarum, quatuor deputabuntur monaclii per Molismensem abbatem, qui eas ab omni peculiaritatis vitio atque vagatione, secundum Dominum, tueantur. Quarum si qua obierit, quæ fratribus ecclesiæ Molismensis debetur oratio ac beneficium, etpro ipsa persolvetur. Sed et silvatica indumenta,præter coopertoria, in perpetuum prohibentur.
(Arch. de la Côte-d'Or, 1er cartulaire de Molesme, pag. 91. Imprimé, Opéra S. Bernardi, t. IV, col. 1408. Migne.)
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE.
DONATIONS DIVERSES A l/ÉGUSE DE MOLESME PAR GAUDRIC DE TOUILLON ET PAR SON FILS gauthier. (Pages 25, 26.)
(Sans date)
Recto et provido consilio, non virtute potentie, sed ratione iusticie, factoribus diaboli, rectores sancte Ecclesie decreuerunt resistere, dum predia et relicjua bona a fidelibus in stipendiis Deo famulantium tradita, scriptis memorie studuerunt commendare et testibus idoneis roborare; ne aut datoribus, qualicumque connnento, vel occasione, liceat denegare, aut heredibus, post obituin parentum, possibilitas sit delraudare. Quo circa, nos quoque monachi Molismenses banc paginulam, pro signo justicie, studuimus (fieri), die qua domnus Waldricus de loillion, ut iilius suus Lambertus, nomine Dei et Sancte Mai ie, monachus fieret, impetrauit. Dédit ecclesiam de Crais, medietatem quoque decimationis, quam in suo dommio tenebat; reliquam uero partem, post mortem filiarum suarum que moniales erant ; atriumque supradicte ecclesie cum omnibus appendiciis suis; itatamen utviolentiam uel infracturam factam in atrio, si monachus ipse emendare non valeret, ipseautheres suus, uicemonaclii Molismensis, iusticiam faceret, summamque uademonii monacho redderet, nec ob hoc ipse aliquid acciperet. Dédit etiam de terra sua quantum duobus aratris excoli posset ; undè nec tercias, nec ius aliquod ipse, uel aliquis post se, requireret. Nemus insuper suum in omni usu, in edifficiis construendis,in porcorum domesticorum pastu, et lignis ad comburendum, Sancte Marie Molismensi et monachis ejus concessit. Si quos tamen monachus extraneos conduceret porcos, inde ipse medietatem
iuris, dominus uero castri reliquam haberet. Dédit quoque capitalem censum quem tenebat de hominibus Sancti Germani, coruatam etiarn totius uille aut parochie.
Hujus autem doni superms scripti quod Waldricus fecit, testes sunt: Wido de Tollion et Renaldus Pullus, soronus ejus, et Raynardus ad barbam, et Galo de Alingis, et Robertus maior, et Benedictus et Bernuinus, films suus,
et Walterius Tirel. .
Walterius, maior natu filius eius, dédit, pro uestitura fratris sui Lamberti, Robertum seruum suum de Segni ; et pro matre sua quam in prebenda et societate Molismensi um fratrum posuit, tradidit siluam que Castellum uocatur, ubi Martinus heremita morabatur, seruos insuper Constancium, Tiescelinum cum sorore sua. Walterius autem postea, quia monachus, ut impleuit, fieri cupiebat, dédit pro se agrum Randuini et dimidium molendinum, et Walterium uocatum Tirel, cum omni domo sua. Doni autem quod Walterius filius ejus fecit, testis est Gosbertus de Fraxino.
(. Arch . de la Côte-d’Or , 1er cart. de Mol, p. Sb-S6J
donation de dix livres de rente sur les foires de bar-sur-aube,