‹ Histoire du prieuré de Jully-les-Nonnains, avec pièces justificativesChapitre 33 sur 101 · DONATION DES DIMES DE PISY, PAR ELVIDE, DAME DE MONTRÉAL · texte numérisé non relu

DONATION DES DIMES DE PISY, PAR ELVIDE, DAME DE MONTRÉAL

(Page 108.)

Ego Guilencus, Dei gratia Lingonensis episcopus, presentibus et futuris notum facio, quod Eluidis Montisregalis domina, laude et assensu Ancerici filii sui, dédit Deo et Beate Marie Juliaci decimam totius bladi granarii sui. Et quia dubitavit ne hoc donum in posterum a successoribus redderetur, inspirante Deo et recto predicti filii consilio, omnium decimarum de Piseio très partes, pro recompensatione décimé granarii sui, Iuliacensibus in perpetuum possidendas concessit.

Hujus rei testes sunt Rainerius de Rocha, Wido de Dampetra, Hugo de Merlenniaco, Guillelmus de Thalaci. Datum est hoc per manum Duranni, notarii nostri, et sigilli nostri actoritate confirmatum. Anno Verbi incarnati, millesimo centesimo vicesimo nono.

(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully, H. 250.)

PI KG KS JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE.

DONATION DES DIMES d’aüLNAY, PAH ERLEBAUD GOZIAUD.

(Page 110.)

In nomme sancte et individue Trinitatis. Egenis et pauperibus Christi ne deficiant necessaria, sancte Ecclesie ministris incumbit providere, et provisa auctoritate ac testibus idoneis roborare. Unde et ego Hato, Dei gracia, Trecensis, tametsi indignus, episcopns, utilitati, quieti et paci sororum Juliaci, pro commisso michi officio, in futurum providens, laudo et confirmo donum, quod, pro filia sua, quam prefato loco tradit, facit Erlebaudus Goziaudus, de décima ville illius que Alnetus vocatur, permanum meam; et archidiaconorum meorum subscriptione, ac sigilli mei impressione, nec non veracium testium astipulatione corroboro. Quod etiam ne qualibet (sic) persona minuere, auferre, vel inquietare aliquando présumât, anathematis defensione concludo. Factum est hoc anno dominice Incarnationis millesimo centesimo XXXmo, Indictione YIIIva, Concurrente III0. Epacta XXma.

S. Menasse, archidiaconi, S. alterius Manasse archidiaconi, S. Odonis, prepositi, S. Gibuini, cantoris, cancellarii et archidiaconi, S. Falconis, archidiaconi, S. Guidonis, archidiaconi, S. Ebrardi Oensis abbatis, S. Guillelmi, abbatis Sancti Martini, S. Gilberti, canonici, S. Guidonis de Donnopetro.

(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully, H. 230.)

Page 1