‹ Histoire du prieuré de Jully-les-Nonnains, avec pièces justificativesChapitre 42 sur 101 · DE L’USAGE DU BOIS MORT DANS LA FORÊT DE LIGNIÈRES · texte numérisé non relu

DE L’USAGE DU BOIS MORT DANS LA FORÊT DE LIGNIÈRES

(Pages 127, 128.)

Ego Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum fieri volo presentibus et futuris, quod Adam de Lineriis, uicecomes Rarri, donavit in elemosinam Deo et ecclesie Iuliaci pratum suum de Herviaco, quod dicitur pratum de Magnocampo , jure perpetuo possidendum. Donavit eciam eidem ecclesie usum mortui nemoris in silua de Lineriis, à rivo de Rauz usque ad nemus de Merrolis, ad ardendum et calefaciendum in domo Iuliacensi, que est apud Tornodorum. Si vero eandem domum a manu Iuliaçensium alienari contigerit, non habebit possessor domus, neque Iuliacenses usum in prefato nemore. Si % autem postea Iuliacenses eandem domum, aut aliarn, infra très leucas, a sepedicto nemore sitam habuerint,

iterum habebunt usum in eodem nemore, sicut ante habuerant.

Hoc totum laudaverunt et concesserunt Adam, Rainerius, Rainaudus, filii ejusdem Adæ. Iusuper et axem et retortas ad opus quadrige que tulerit ligna.

Hujus rei testes sunt : Servius, prior Quinciasensis, Stephanus, capellanus de Lineriis, Robertus, prior Iuliaci, Ansellus, camerarius, Ansellus, ürricus, Willermus, fratres ejusdem Adæ uicecomitis, Millo de Roelle, Durannus de Tornodoro, Baudricus et Godecalcus, seruientes de Juliaco. Et ut hoc in perpetuum ratum habeatur, ego Menasses, Lingonensis episcopus, sigilli mei impressione munivi. Actumanno Incarnai ionis Dominice M°G° LXXX0.

(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully , H. 2o0.)

XXYIII

BULLE DU PAPE ALEXANDRE III, QUI PREND SOUS SA PROTECTION L’ABBAYE DE MOLESME, ET CONFIRME SES POSSESSIONS, PARMI LES¬ QUELLES SONT MENTIONNÉS LA PLUPART DES MONASTÈRES DE FEMMES

sortis de jully. (Pages 95, 96.)

(21 avril 1181

Alexander, seruus seruorum Dei, dilectis filiis, Stepliano, abbati monasterii Molismensis, ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Effectui justa postulantibus indulgere et rigor equitatis et ordo exigit rationis; presertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium Beate Marie Molismensis, in quo diuino mancipati estis obsequio, subbeati Pétri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus;

PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE. 237

imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam, in eodem monasterio institutus esse dinoscitur (dignoscitur), perpetuis ibidem temporibus, inviolabiliter obseruetur. Prêteea quascumque possessiones, quecunque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonicepossidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum inquo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancte Marie Juliacensis, cum omnibus pertinentiis suis ; Vivumfontem cum pertinentiis suis ; Liberamvallem cum pertinentiis suis ; Yallem One cum pertinentiis suis ; Carumlocum cum pertinentiis suis, alium Carumlocum juxta Plaiotrum cum suis pertinentiis, Capellam super Osam cum pertinentiis suis et Siccumfon-' tem cum pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum que propriismanibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis décimas exigere présumât. Liceat quoque uobis clericos uel laicos, e seculo fugientes, liberos et absolutos, adconversionem recipere,et eos, absque contradictione aliqua, retinere.Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco protessionem, absque abbatis sui licentia, fas sit ab eodem loco,nisi arctioris religionisobtentu, discedere; discedentem vero sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, diuina officia celebrare. Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat ; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc

ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi, qualibet surreptionis astucia, seu violentia, preponatur ; nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, prouiderint eligendum. Decernimus ergo ut nulli hominum omnino fas sit pre fatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare ; sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura ; salua Sedis Apostolice auctoritate, et dyocesani episcopi canonica juslicia. Si quis igitur, etc.

Datum Tusculani, per manum Alberti, Sancte Romane Ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii, XI calendas maii, Incarnationis Dominice anno MJ G' LXXXI0, pontificatus vero domini Alexandri pape III, anno XXII.

(. Arch . de la Côte-d’Or , 2e cart. de Mol., p. 57 r° et v°.)

DONATION DE SOIXANTE BOISSEAUX DE SEL A AUXERRE, PAR GUIL¬ LAUME, FILS DU COMTE DE NEVERS ET DE TONNERRE. (Page 132.)

Félix litterarum memoria, per quam et omnis devitatur calumpnia et contractus manent illibati. Ea propter noverint universi présentes pariter et futuri, quod ego Guillelmus, lllius comitis Guidonis, graui inlirmitate laborans Tornodori, amore Dei et remedio anime mee, dedi et concessi Deo et ecclesie Iuliacensi et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, LX brunellos salis, Autisiodori annuatim reddendos, in festivitate Natalis Domini. Hujus

(1) La date 1180, à la page 132, est inexacte.

PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE. 239

mee donationis elemosinam laudavit, voluit Agnès, soror mea.

Quod ut ratum et inconcussum in posterum habeatur, cum ego adhuc puer sigillum non haberem, présentes litteras inde factas, sigillo domine, matris mee, Mathildis, comitisse Nivernensis, feci sigillari. Hujus rei testes sunt : Matildis, comitissa Nivernensis, mater mea, Guil-

lelmus de Lisiniis, Jobertus de Anci, Petrus . , Renau-

dus, tune notarius comitisse, Colombus, tune prepositus

Tornodori, et . Factum est hoc anno Yerbi incarnati

Page 1