ACCORD ENTRE LES RELIGIEUSES DE JULLY ET IIAMON, CURÉ DE
montlain. (Page 131.)
Ego Hemericus, decanus Molismensis, ego Huo, decanus Yendopere, et ego Petrus, decanus d’Ervy, notum facimus universis, quod querela fuit inter sanctimoniales de Julli et Hamonem, capeljanum de Montlain; super hoc quod dicte sanctimoniales dicebant se debere percipere in ecclesia de Montlaim terciam partem omnium, proventuum, excepto presbiterio. Predictus vero Haimo è contra dicebat, quod sanctimoniales in prefata ecclesia non habebant, nisi terciam partem oblationum, que deferebantur ad manum sacerdotis. Querela ista bac compositione decisa est : quod dictus Haimo recognovit sanctimonialibus terciam partem quam querelabant. Quam partem conventus sanctimonialium concessit prefato Hamoni, intota vita sua possidendam, sub pensione XLa solidorum Autisiodorensis monele; quorum xxü solidi reddentur in Nativitate beati Johannis Baptiste, aliixxli in Natale Domini. Prefatus vero Haimo dédit domui de Julli, post decessum suum, ob remedium anime sue et parentum suorum, omnia editlcia que habebat, vel que habiturus erat apud Montlaim, et quicquid acquisiturus erat in pratis vel in terris ; mobile vero quodcumque aliud ab ediliciis sibi r.etinuit, pro voluntate sua distribuendum. Et ut hoc ratum habeatur inviolatumque permaneat ,
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIIe siÈCLE. 255
sigillorum nostrorum appensione roboravimus. Actum est hoc anno incarnati Yerbi M°CC°X°.
(Orig. Arch. de l’Yonne, prieuré de Jully, H.) y**- ,y ?
Restes d’un sceau de cire blanche, avec une figure mutilée en haut et en bas.