DE JÜLLY, QUARANTE SETIERS DE GRAIN, SUR LES DIMES DE SAINT
lyé. (Page 112.)
Ego Herueus, Dei gratia, Trecensis episcopus, omnibus presentibus et futuris, notum facimus ; quod, cum causa uerteretur inter nos ex una parte, et sanctimoniales de Juliaco, ex altéra; super medietate décimé bladi Sancti Leonis, quam eedem moniales ad se de iure pertinere dicebant ; et inde, auctoritate apostolica litigaremus ; tandem, ad consilium uirorum Guidonis, Suessionensis, et Nicholai, Trecensis, decanorum, et magistri Herberti de Juodyo, qui super hoc hinc inde fuerunt arbitri constituti, fuit hoc modo dicta questio, de consensu partium, terminata : quod nos et successores riostri quadraginta sextaria bladi, medietatem siliginis, et medietatem auene, annis singulis, eisdem monialibus, in grangia de Sancto Leone, reddere tenebimur ; quod bladum, longis retroactis temporibus, sepedictis monialibus fuerat persolutum. Pro bono autem pacis, nos supradictis monialibus sexaginta libras Pruviniensium dedimus, ac per hoc in posterum omnes querele que inter nos et domum Iuliaci i fuerant, sopite fuerunt. Ut autem hee compositio rata habeatur etfirma, ipsam sigilli nostri munimine duximus confirmandam. Actum anno gratie, millesimo ducentesimo quarto decimo.
(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré de Jully, H. 250,)
LYI
RATIFICATION, PAU LE CHAPITRE DE TROYES, DE LA RECONNAISSANCE DE L’ÉVÉQUE HERVÉ, AU SUJET DES DIMES DE SA1NT-LYÉ. .
(Page 112.)
Nos N. decanus et capitulum Trecense, compositionem factam per uenerabiles uiros Guidonem, Suessionensem . . ./
decanum, et me Nicholaum, Trecensem decanum, et magistrum Herbetum de Iuodyo, in causa que uertebatur inter uenerabilem patrem nostrum Herueum, Trecensem episcopum, ex una parte, et moniales de Juliaco, super medietate décimé Sancti Leonis, ex altéra; sicut in litteris domini Trecensis continetur, ratam habemus, et sigilli nostri munimine confn‘mamus. Actum anno gratiæ M°
GG° quarto decimo.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Juilly, H. 250.)
4 ^ 7 # t Ptfy-
LYII
Ex tabulano Reomaensi.
TRANSIG1T GUIDO, ARBAS, CUM GUIDONE, DOMINO IULEI, DE OBLATIO—
nibus capellæ iuliacensis. (Pages 80, 81.)
(2 septembre, 1215.)
Noverint vniuersi, ad quos litteræ præsentes peruenerint, quod, cum nos, abbas, et conuentus Reomaensis ex vna parte, et ego Guido, dominus de ïuleio, ex altéra, litigaremus, coram Decano capellæ Diuionensis et coniudicibqs suis, a domino Papa delegatis, super permuta-
tione oblationum capelloe de Iuleio, tandem post multas altercationes, composuimus in hune modnm : quod nos abbas et conuentus Reomaensis concessimus domino Guidoni et clericis seruientibus in capella de Iuleio oblationes, quæ ibidem fient a domino Guidone et uxore sua, et hospitibus suis, et familia sua ; illis scilicet, quos dominus Guido tenebit propriis expensis tam in victu quam in vestitu, saluo jure parochiali ecclesiæ de Iuleio in omnibus, tam in decimis, quam in aliis quæ hic specialiter non exprimuntur. Si vero alios parochianos de Iuleio in eadem capella offerre contingat, clerici capellæ tenentur, per fidelitatem suam, presbytero et priori reddere oblationes eorum. Et ego Guido, dominus de Iuleio, in recompensationem oblationum, dedi et concessi dictis abbati et conuentui et curato de Iuleio dimidium modium bladi in décima de Fulcheriis, annuatim percipiendum, tertiam partem frumenti, ettertiam hordei, et tertiam auenæ ; cujus medietas monachorum est et medietas alia capellani. Si vero de parte quam ego habeo in prædicta décima tota summa ilia non possit persolui, in molendino meo de Ferreio, residuum persoluetur. Et hoc laudauitPetronilla, uxor mea. Concessi etiam ego Guido, et creantaui quod de cætero nec ego, nec alius de mandato meo, vel assensu, procurabit augmentum capellæ sepedictæ in detrimentum, vel læsionem matricis ecclesiæ ; nec monachi, vel curatus, augmentum ecclesiæ matricis procurabunt in detrimentum, vel læsionem capellæ memoratæ.
Concessi etiam, quod si capella prædicta, quod absit, remaneat clericorum seruitio destituta, oblationes prædictæ ad matricem ecclesiam reuertentur ; et istas constitutions iurauerunt Huo, presbyter, Ioannes Bouchart, Thomas de Fulcheriis se fîdeliter obseraaturos ; et successores eorum et vicarii, tam ab illis quos hic nominauimus, quam a successoribus eorum constituti, ad obseruandum similiter iurare tenentur, antequam dictæ capellæ beneficio inuestiantur Et ut factum istud ra-
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIIe SIÈCLE.
tum et stabile permaneat, ego Guido, abbas Reomaensis, et ego Guido, dominus de luleio, sigillorum nostrorum munimine roborauimus.
Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo quinto, die mercurii ante Natiuitatem Beatæ Mariæ.
(. Reom . p. 249-251.)
LYIII
DONATION DE SIX SETIERS DE GRAIN SUR LES TIERCES DE LA CHAPELLE, PAR FOULQUES DE BOURBOXNE. (Page 114.)
Ego Villermus, Dei gracia Lingonensis episcopus, notum facio tam presentibus quam futuris, quod dominus Fulco, miles de Borbonis et Agnes, uxor ejus, dederunt in elemosinam, pro remedio anime sue et antecessorum suorum, tribus sororibus, monialibus Juliaci, videlicet, Regine, Egedie et Sare, quinque sextaria bladi, tria de frumento et duo de ordeo, in terciis de Capella, singulis annis, in festo sancti Remigii recipienda, addicientes (sic) eliam et concedentes illis quod, post decessum earum, cuilibet voluerint predictam elemosinam adsignabunt possidendam.
Et ne hoc autem in posterum infringatur, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum est hoc anno Yerbi incarnati MeGG° sexto decimo.
(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré de Jully, H. 250.)
DONATIONS DIVEBSES AUX RELIGIEUSES DE JULLY PAR LE CHE¬ VALIER GUY d’ancy-le-franc. (Page 139.)
Ego Willermus,Dei gratia Lingonensis episcopus,notum facio tam presentibus quam futuris quod Guido, miles de Anceio, dédit in elemosinam monialibus Julliaci pratum quod fuit O.donis, prepositi de Chasinolis, et quartam partent nemoris de Gorroi (1), et totum campum qui est juxta Corroi et bergeriam, et campum qui durât usque ad cheminum de Tornodoro, et duos iornarios qui surit desubter bergeriam et totam loniailliam et poschariam aquarum, quandiu lonialia durât usque ad fossatum. Si ueropecudes predictarum monialium Iulliaci transeant uel pasturent per terras prefati Guidonis, quiete erunt de fore fau cto, dampnum restaurando. Elemosinam istam laudavit dominus Jobertus d’Anceii, de cu.jus feodo erat, et Jobertus, filius predicti Guidonis et Elysabeth, filia eius. Pro recompensatione istius elemosine ded erunt ei predicte moniales quindecim libras Divionensis monete ; et ne de cetero predictis monialibus audeat aliquis molestando iniurare, kartam istam sigilli nostri munimine volumus roborari. Actum anno gratieM CG sexto decimo.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, fonds de Fulvy, H. 270.)
Je n’ai trouvé cette charte qu’après l’impression de mon travail personnel sur Jully. Il en est de même des chartes qui portent les n°s 63, 96 et 109. J’ai cru devoir ajouter ces documents authentiques, parce qu’ils confirment ce que j’ai dit des biens que les religieuses de Jully avaient à Ancy-le-Franc, à Fulvy et à Mareuil, d’après les Mémoires de Molesme. (Voir p. 118 st 139, Hist. de Jully).