BAIL A VIE D’UNE MAISON, A GUYARD, DOYEN DE BAR-SUR-AUBE
(Page 106.) ^
(Octobre 1237)
Ego G. (Guiardus), decanus cbristianitatis Barri super Albam, notum facio universis présentes litteras inspec-
turis, quod, cum millier religiosa A. priorissa totusque conventus de Julleio concesserint mihi, ad vitam meam, domum suam sitam apud Barrum, juxta domum Amaurici, cum cellario ejusdem domus; quam quidem domum tenere solebant Martinus, pannificor, et Elisabellis, uxor sua; ego teneor eisdem priorisse et conventui reddere annuatim centum solidos, primum ad pagamentum nundinarum Barri, pro eisdem domo et cellaiio. Et si eamdem domum comburi contigerit, ego teneor eamdem reticere propriis sumptibus et expensis. Post decessum autem meum, dicta domus ad ecclesiam de Julleio libéra et quieta revertetur.
Actum anno Domini M° GG° tricesimo septimo, mense octobri.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré deJully , H. 250.)