SUPPLIQUE DES RELIGIEUSES, AFIN D’OBTENIR P. DE NANCY POUR
chambrier. (Page 150.)
(Sans date)
Reverendo patri suo et domino karissimo in Christo, Christophoro,abbati Molismensi, D... (1) humilis priorissa Jullei et conventus, salutem et obedientiam debitam cum honore.
Paternitatem vestram unanimiter postulamus, quatenus P. de Nancei, priorem ValliscoWis, in camerarium nobis concedatis.
(Ibid.)
BAIL, POUR DIX ANS, D’UNE MAISON SISE A BAR-SUR-AUBE, A DES MARCHANDS DRAPIERS DE SAINT-DIZIER. (Page 105.)
(Avril 1240)
Omnibus présentes litteras inspecturis, prior Sancti Pétri et decanus Christianitatis Barrensis super Albam, salutem in Domino. Nouerint uniuersi quod, priorissa de Julliaco ad moniales concessit se locasse draperiis mer. catoribus de Sancto Desiderio domum suam, sitam apud Barrum super Albam, juxta domum Clareuallis, tenendam, usque addecemannos completos, liberam intus, pro quatuor libris Pruuiniensium, in singulis nundinis Barri, usque ad dictum terminum, persoluendis ; excepto tamen quod dicta priorissa Julliaci tonagium domus a foris percipiet. Et si dicta domus aliquo infortunio destrueretur,
(1) Page 194, ligne 13, ajouter ce qui suit : et 1248 probablement
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIIe SIÈCLE.
uel incenclio combureretur, infra dictum terminum, dicta priorissa teneretur illam domum reedificare et refîcere de suo proprio ; ita quod dicti mercatores, pro defectu suo, aliquod damnum non incurrent nec habebunt. In cuius rei testimonium, présentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Actum anno gratie M° CG° quadragesimo, mense aprili.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully, H. 250.)
A c%o c/'ePa y- //
BAIL PERPÉTUEL DES DIMES DE BLANCHEVAUX AUX TEMPLIERS ü’É-
pailly. (Page 117.)
(Février 1241)
Nos frater Regnaudus de Yicherio, domorum militie Templi in Francia preceptor humilis, omnibus présentes litteras inspecturis, notum facimus,quod nos, de voluntate et consensu fratrum nostrorum, admodiavimus in perpetuum, a priorissa et conventu sanctimonialium Iuliaci, totam decimam et quicquid juris habebant et habere poterant, in finagio domus sue subtus Rieium ; que domus vulgariter appellatur Blainchevaux, quantum pertinet ad decimam dicti finaigii et aliorum finaigiorum circumstantium,pro decemet octo sextariis bladi receptibilis. Quorum sextarorium bladi terciapars est frumenti,tercia pars ordei et tercia pars avene. Quodbladum fratres nostri de Espailleio tenentur reddere siugulis annis, ad mensuram Castellionis, super Sequanam, ad festum beati Remigii, in capite octobris, in grangia de Espailleio, prenominatis priorisse et sanctimonialibus, vel certo nuncio earumdem. Goncessimus etiam prenominatis priorisse et sanctimonalibus,pro omnibus animalibus suis grossis et gregibus ovium usque ad septem centum, pasluraigium iq
omni finaigio nostro de Espailleio, a dicta domo de Blain- • chevaux, usque ad fossatum vinee nostre de Espailleio, site ex. parte finaigii de Blainchevaux.
In cujus rei testimonium, présentes litteras sigillo nostro duximus roborandas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense februarii. (Orig. Arch. de la Côte-d'Or , prieuré de Jully, H. 250.)