‹ Histoire politique du chapitre de Notre-Dame de Paris pendant la domination anglaise 1420-1437Chapitre 35 sur 41 · Arch. nat., LL 217, p. i3i · texte numérisé non relu

Arch. nat., LL 217, p. i3i

2. « Dicta die dominica hora majoris misse, domini mei infrascripti, videlicet archidiaconus parisiensis, cancellarius, Aymenon, Ordeimonte, Cardonnel, Chacy, Breton, Moustardier, Thibout, Hubert, Barre, Bessi, H. de Dicy fuerunt congregati cum episcopo parisiensi in revestiario ecclesie, et ibidem fuerunt lecte littere domini Burgundi, per dictum dominum parisiensem ibidem ostense et dictum dominum Burgundum ville parisiensi transmisse pro bono pacis hujus regni, ut in eisdem continetur. Et dictis oppinionibus dictorum dominorum et quia erant nimis pauci, concluserunt quod die crastina se congregarent in majori numéro ad advisandum quid esset agendum super hoc, tamen aliqui fuerunt oppinionis quod bonum esset scribere eidem domino Burgundie, ipsi regratiando de bona affectione quam habet circa pacem husjusmodi, ut constat per dictas litteras, supplicando eidem eciam ut velit continuare in melius. » (Dimanche 27 mars.) — Arch. nat., LL 217, p. i35.

Page 1