A LA PROCESSION DE FONTCHAUT
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthœum. In illo tempore : Dixit Jésus discipulis suis : Nihil est opertum quod non revelabitur, etc.. Coràm Pâtre meo qui in cœlîs est.
AD MATITUNUM
Invitatorium. — Venite populi ad collaudandum Regem regum et Dominum, qui triumphat in Martyre suo beato Ragneberto. ÇDuplicaiurJ.
Venite exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : prseocupemus faciem ejus in confessione, et in psaimis jubilemus ei. — Venite, etc.
Quoniam Deus magnus et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet plebem suam : quia in manu ejussunt omnes fines terrse, et altitudines montium ipse conspicit. r— Venite, etc.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit iilud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite, adoremus, et procidamus antè Deum : ploremus coràm Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. — Venite, etc.