XLI. Ad eamdem rem spectans
Vict, Aug. Archiep. Mechlin.
EX POSTULATO X COMPLIRIDJI GALLI.E EPISCOPORUM
De Seminariis Clericorum ubique instituendis
Institnantur in omnibus diœcesibus majora Seminaria, a minoribus prorsus distincta, in quibus omnes ordinandi teneantur habitare et communiter vivere, per quatuor aut très saltem annos, studiisque ecclesiasticis et exercitiis spiritualibus, sub sancto piorum et doctorum sacerdotum regimine, operam dare.
Ut autem clericorum educatio in seminariis tum majoribus tum minoribus, perfectior et accuratior esse posset, valde utile videretur speciales aliquas scbolas institui, in quibus et ars docendi et ars altior et difficilior virtutes cléricales in juvenibus efformandi addisceretur.
De promovendo in Seminariis mer arum linguarum studio
Revelationis divinœ adversarii nihil intentofum relinquunt ut sacrorum librorum auctoritatem convellant, et ad hune pessimum fînem assequendum, multas objectiones depromere maligne student ex primigeniis bibliorum idiomatibus, prœsertim ex hebraïca lingua, aliisque Unguis. Valde igitur optandum est, imo prorsus necessarium, utapud catholicos non torpescat harum linguarum studium. Quapropter, in i mnibus clericorum seminariis, tradenda esset, saltem peritioribus alumnis, hebrairre linguœ sufficiens notitia, ut facile possent, privatis postea studiis, ad pleniurem hujus linguœ scientiam usumque
pervenire. Turpe siquidem foret Ecclesiam Catholicam, quœ vera est sacrorum librorumcustos et interpres, studio linguarum in quibus primitive scripti sunt illi libri, minorem zelum ac protestantes et incredulosimpendere. Quoad linguam grœcam, in qua et plures quoque libri sacri scripti fuerunt, et tot supersunt traditionis catholicœ eximia monumenta, quis non doleat ejus studiium ita in majoribus seminariis prsetermitti ut hujus linguœ notitia prorsusin iis ipsis juvenibus obliteretur, qui ei addiscendse piures annos in minoribus.; seminariis insumpserant. Perscribendura igitur omnino esset ut linguœ graecse Studium in majoribus etianxseminariis continuari deberet.
De superioribus studiis ecclesiasticis restaurandis
Evidentissimum est elementa scientiee, sive sacrée, sive profanée, qualiter in seminariis, tum minoribus, tum majoribus, tradi soient, necessario quidem esse, et quasi ulterioris doctrinse fundamenta, ne quaquam tarnen sufficere, nec ad expositionem, nec ad defensionem dogmatum Christianorum, prout idnostree œtatis nécessitâtes postularent.
Valde igitur optandum esset quosdam nunc, sicut olim, in ejusque ecclesiee clero viros inveniri, qui specialius et plenius superioribus studiis incumberent. Cum autem hoc communiter nec facile, nec sufficienter prœstari possit absque publicis quibusdam institutionibus, quales extaDt, verbi gratia, in Urbe Roma, apud Beigas et alibi, — utilissimum videretur episcopos, communicatis consiliis et conatibus, curare et allaborare ut prœter seminaria, ubique servanda et in meliorem statum adducenda, instituerentur etiam, prout leges moresque cujusque gentis sinerent, vel magna Gollegia, vel universitates, in quibus eminentior scientia coli tradique posset.
De academicis gradibus Gradus academici certe ad eminentioris scientiœ zelum
in clero fovendum aptissimi sunt. Ut vero finis ille obtineri possit, necesse foret gradus prsefatos nemini unquam, nisi post, maxime serius probationes, ullibi conferri. Quapropter, pro singulis gradibus, determinari deberent quredam quœstionum programmata, in quibus materies examinis, copiosior et difficilior prout gradus altiores sunt, exigeretur. Sed, quia parum statuta prosunt, sinon serventur, stricte siniul examinatoribus imponenda esset obligatio neminem, sub ullo quovis prœtextu, ad honorem graduum unquam admittendi, nisi cujus scientia longis severisque probationibus vere constitisset. Non deberent gradus superiores obtineri per saltum, omissis probationi- J)us ad gradus inferiores requiri solitis. Utilissime etiam renovarentur plures canones qui in Decretalibus continentur sub titulo : De magistris, et ne aliquid exigatur pro licentia docendi.
Cum vero Universitates nunc paucissimse sunt, concedere dignetur S. Pontifex ut gradus theologici in nonnullis majoribus seminariis conferri possint.
Juniores sacerdotes, per aliquot annos, circa sacram scientiam examinandi
Ut juniores sacerdotes peritiores in sacris studiis fiant simulque otiositatis periculo subtrahantur, quotannis, per sex vei septem annos a tempore ordinationis computandos teneantur coram episcopo vel ab eo designatis examinatoribus, respondere circa quœstiones ad Sacras scientias spectantes et in programmate ad hoc publicato propositas. Ita vero instituatur programma istud ut contineat, per sex vel septem annorum spatium distributas, materias omnes quse soient in seminariis explicari.
De C ollalionibus ecclesiasticis in ter sacerdotes instituendis et frequentandis
InsiUuanfur in omnibus dicecesibus collationes eccle-
siasticee, sexies vel septies saltemin anno habendœ, quas ejusdem districtus presbyteri frequentare omnes debeant, et in quibus juxta programma ab Episcopo proposition, tractentur, tum scriptis, tum oraliter, quœstiones illae quse ad partes sacrarum scientiarum maxime Clero necessarios pertinere videbuntur.
De exercitiis spiriiualibus a Clero sœculari quotannis habendis
Omnes ubique Episcopi curare debeant ut exercitia spïritualia, quotannis per aliquot dies a clero sœculari habeantur; idque, quantum fieri potest, communiter.
De vita Communi m clero sœculari fovenda
Cum nihil sit in ecclesiastica disciplina et spiritui Ecclesiœ, et antiquis eanonibus, et exemplis sanctorum patrum magis consonum quam Vita communis Clericorumf ex quâ maximœ certe multiplicesque profluere noscuntur utilitates, tum pro morum integritate tutius servanda, tum pro pietate et scientia uberius excolendis, tum pro sacro ministerio magis concorditer et fructuose exercendo, adhortetur concilium episcopos, ut quantum in Domino dabitur, huic Sanctœ communi clericorum vitse favere omnimodo satagant.
Quapropter : 1° Statuant, — ut in multis diœcesibus jamdiu fit, — quoslibet parochiarum vicarios cum parochis suis, sub eodem tecto commoraridebere, et eidem mensse assidere ; 2° sacerdotum sœcularium communitatibus vel pus quibuslibet sodalitatibus, sub diversis formis ac nominibus institutis vel instituendis, omnem favorem et gratiam prœstent ; 3° Nihil demum negligant et intentatum relinquant ut clerus sœcularis a separato illo et solitario vivendi modo, qui nimis amorem proprium sapit, ad coha
bitationem, convictum, consociationem, quee caritatem redolent et unioni favent, transferatur.
De concursu ad parochorum electionem
Concursum ad Parochorum electionem in multis regionibus obsolevisse nemo est qui nesciat. Hoc vero ex multis variis que causis evenit, sed ideo forsan prœcipue quia sola fere in eligendis attendebatur scientia, ipsomet probationis exitu comprobata, non autem satis respiciebatur ad pietatem, ad sanctos mores, et ad parochialis regiminis peritiam; unde sœpe fiebat ut ad regendas majores parochias promoverentur, qui ne digni quidem fuissent minoribus prœfici.
Quamobrem, ubi concursus in usu habetur, necesse foret rem ita componi, ut latissima relinqueretur episcopis libertas, omnibus perspectis et libratis, eos, pro sua prudentia, eligendi qui non solum docti, sed et ex omni parte magis digni viderentur, posthabitis doctioribus sed minus dignis.
In Iocis autem ubi, propter peculiares causas, lex concursus non est in usu, difficiliorisque praxis foret, scopus nihilominus legis obtinebitur, si in promovendis parochis magna habeatur ratio scientise, cujus quisque probationem exhibuerit, tum in seminariis, tum in examinibus clericorum, juniorumque sacerdotum, tum in collationibus ecclesiasticis, tum maxime in obtinendis gradibus academicis baccalaureatus, licentiatus et doctoratus : ita ut, cœteris paribus, vel non multum imparibus, doctior minus docto semper prœhabeatur.
Ut vero de scientiai probationibus certius constaret, simulque magis accenderetur studiorum emulatio, statui posset ut varii meritorum gradus in variis illis probationibus exhibiti non solum in regestis notari, sed etiam vulgari deberent.
De Prœdicatione Verbi divini Non pauci, hodie, verbi divini prcodicatorcs, ne multos
dixerimus, in magnis prœsertim civitatibus, prsedicare noscunturmodo magis philosophico, litterario, et naturali quam vere christiano : unde illorum conciones, solida doctrina vacuœ, et motibus illis ac sancta unctione destitutœ, quœ ad cordis compunctionem animas excitant, vel nullos omnino vel modicissimos tantum fructusproducunt, etauditores, etiam assiduos, in magna et lugenda ignorantia religionis relinquunt.
Summi igitur pretii esse videtur, si Concilium Vaticanum, sac, Concilii Tridentini vestigiisinhœrens, decretum speciale ea de re ederet, in quo explicite veras cbristianse prœdicationis régulas traderet et intimaret, omnes verbi divini prœdicatores fortiter commonendo, quatenus Scripturarum divinarum, SS. Patrumet sacrée Theologiœ studio incumbentes, inde potissimum concionum suarum haurirent materias, et ita Verbum divinum annuntiare studerent, ut et ignaros erudire, et peccatores ad pœnitentiam convertere, et justos in via virtutum promovere effîcaciter possent.
Prœciperetur quoque ut, in parochialibus quibusvis. ecclesiis, doctrina christiana, in pronis et concionibus, per ordinem, sucessive, complète et lucide traderetur ; ita ut nemo, parochiœ suée prœdicationum auditor assiduus, Religionis dogmata, prœcepta et sacramenta ignorare posset; ad quod etiam multum juvabit, si interdum, bis v. g. in anno, prœcipuis maxime festivitatibus, quando plebis major adest concursus, tota doctrinee Christianœ séries breviter et clare exponeretur.