CARTA DE CAMPO ET VINEA IN VILLABONA
Sacrosanctse Dei ecclesiœ monasterii Saviniacensis, quœ est in ho- Oct. 960. nore sancti Martini, ubi domnus Gausmarus abbas prœest, Nos Bladinus et Boso impignoramus vobis vineam unam et campum simul tenentes: quae res sunt sitœ in pago Lugdunensi , in valle Bevronica , in villa quœ vocatur Villabona; terminantur ipsae res a mane prato et saliceto Adradi, a meridie via pubiica, a sero terra Sancti Martini, a cercio terra Adradi. Infra istas terminationes totum ad integrum nos vobis incautionamus , et accipiraus de vobis pretium solidorum duodecim. Quod si quis cartam istam caiumniare voiuerit , auri libras duas componat, et in antea firma et stabilis permaneat. S. Bladini et Bosonis, qui fieri etfirmarerogaverunt. S. Ragenoldi. S. Ardradi^ S. Andefredi. S. Danielti. S. Adaiardi. Data per manum Ascirici monachi, mense Octobri, anno vigesimo regni Conradi régis.