‹ Institutiones canoniques (volume 3)Chapitre 149 sur 482 · CAP. VIII · texte numérisé non relu

CAP. VIII

De seminario diœcesano.

82. Paucis dicatur quae sit seminarii fabrica, novane an vêtus, quot alumnis continendis capax, an disciplinaribus et hygienicis regulis respondens, an a servitutibus libéra, hortis et atriis ad recreationem instructa.

Si vero diœcesanum seminarium non unicum sit, sed in maius et minus, vel in plura alia aedificia divisum, exponatur quae sit materialis singulorum conditio 7i.

83. Quinam sint seminarii vel seminariorum reditus, an, et quali aère alieno graventur : quae pensio ab alumnis persolvatur ; quomodo pauperibus subveniatur 75.

84. Dicatur quinam sit rector, qualis eius aetas, qualesque sint eius qualitates : quot alii in regimine adiuvent ; et utrum hi, et quidem omnes, muneri commisso digne satisfaciant, et alumnos in disciplina et pietate instituant ; an potius aliquid animadvertendum sit 7G.

Si vero seminarium a congregatione religiosa regatur, indicetur quaenam sit haec congregatio, quando quibusnam conditionibus, et an ex Sanctae Sedis venia curam pii instituti susceperit, et an praefatis conditionibus satisfaciat.

85. Utrum habeatur magister pietatis, vulgo director spiritualis, in seminario degens et nullo alio officio implicatus, et an, pra?ter ipsuin, sufficiens copia aliorum confes8ariorum detur 77.

Page 1