Cf. tom. I, articul. 190- 39. Cf. tom. I, articul
43. Utrum ad spirituales exercitationes statis temporibus omnes et singuli per vices conveniant, qua frequentia, et quibusnam in ædibus : an Ordinarius hac occasione salutaria monita, sive in communi, sive in particulari, pro opportunitate clero præbere non omittat *”.
44. Utrum collationes seu conferentiæ ecclesiasticæ de quæstionibus moralibus, seu casibus conscientiæ, itemque theologiæ et liturgiæ habeantur : qua frequentia, quo methodo, quo fructu ‘!.
45. Quæ Ordinari cura sit de iunioribus sacerdotibus, ut postquam sacerdotio initiati sunt studia non deserant, et pietate adhuc proficiant “’.
46. Pro emeritis sacerdotibus infirmis et pauperibus an domus reliqua habeatur in qua recipiantur et debita carilate sustententur : an saltem reditus speciales constituti sint, quibus eisdem subveniatur.
47. Utrum adsint sacerdotes, qui quamwvis viribus et iuvenili ætate polleant, otiosi tamen vivant, adeo ut inutiles vel etiam noxi diœcesi sint: quænam huius rei sit causa, et an et quomodo huic malo occurri possit.
48. Utrum adsint de clero, qui rebus politicis et factionibus civilibus immodice et indebite se immisceant, cum offensione aliorum et spiritualis ministerii detrimento : et quid factum sit, aut fieri possit, ut intra iustos limites contineantur.
Et in diœcesibus una vivunt catholici variorum rituum, aut diversæ linguæ, vel nationis, an idcirco adsint in clero contentiones et æmulationes : quid fiat ut exstinguantur, et spiritus Christi in omnibus inducatur.
49. Utrum, quod Deus avertat, aliquis habeatur sacerdos qui vitam minus honestam agat, aut agere publice videatur ; vel eui imputetur aliquod aliud crimen post ultimam relationem diæcesanam patratum.
Nullane habeatur, quam Ordinarius sciat aut suspicetur in suo clero, violatio legis de observandis et vitandis in satisfactione missarum manualium “.