Cf. tom. I, articul
ut nimis onerentur laboribus, cum gravi valetudinis discrimine.
79 Num provideatur ne quid desit infirmis ex HS, quibus iuxta propriam cuiusque conditionem indigent, atque ut in corporalibus et spiritualibus necessitatibus qua par est caritate subleventur °*.
80° Quot annis clerici vacent studiis :
a) litterarum humaniorum,
b) philosophiæ,
c) et theologiæ.
Quatenus autem studia domi peragantur, quot professores singulis disciplinis tradendis sint addicti °°.
81° Num alumnis aut etiam magistris alia officia committantur quæ a studiis eos avocent °!.
82° Num onines studentes :
a) integrum cursum studiorum perfecerint, antequam e domo studiis destinata exie int ;
b) ante promotionem ad sacros ordines studia per leges canonicas respective præscripta rite perfecerint ;
c) cetera omnia a sacris canonibus pro admissione ad ordines requisita, cirea titulum ordinationis, litteras dimissorias ete. religiose observaverint °?.
83° Num servata fuerit lex de examine a sacerdotibus quotannis, saltem per quinquennium, peragendo ‘*.
84° Num aliquando exerceatur negotiatio per sacros canones interdicta : item an ars aliqua vel industria quæ frequentiorem afferat consuetudinem eum extraneis: quibus cautelis, tum pro salute illorum sodalium qui his incumbunt, tum pro externorum ædificatione ‘*,
85° An superiores eurent inter suos subditos promovere notitiam et executionem decretorum Sanctæ Sedis, quæ religiosos respiciunt : item an publice legantur, præter proprias constitutiones, decreta quæ Apostolica Sedes legenda præscripserit ‘”.