‹ Institutions liturgiques (volume 2)Chapitre 15 sur 48 · AD PERPETUAM REI MEMORIAL · texte numérisé non relu

AD PERPETUAM REI MEMORIAL

Divinam Psalmodiam sponsae consolantis in hoc exilio absentiam suam a sponso cœlesti, decet esse non habentem rugam, neque macu- 'amjqnippe cum sit ejus Hymnodi:e filia , quae canitur assidue ante Sedem Dei et Agni , ut iili similior pro ïeat , nihil , quantum fieri potest , praeferre débet , quod psallentium anhnos, Deo ac divinis rébus, ut conv» nit , alt<ntos , avocare alio ac distrahere possit : qualia sont , si quae interdum in sententiis au? verbis occurrant non tam apte concinneque disposa, ut tantum lantiquc obsequii ac ministerii opus exigeret. Qux- causa- quondam imputere summos Pontifices praedecessores noslros f^licis mémorise Pium hujusce norninis quintum, ut Breviarium Romanum incertis per eam œtatem legibus vagum, ce rta , stataque orandi methodo inligaret , et Qementèm VIII , ut illud ipsum lapsu temporis, ac Typographorum incutia depravatum, decori pristino restitueret. Nos quoque in eamdem cogitationem traxere et sollicitudo nostra erga res sacras, quas primam et optimam partem muneris

nostri censemus , et pioruni doctorumque virorum judicia et vota , r onquerentium in eo contineri non pauca , quae sive a primo nitore institutionis excidissent, sive inchoata potius quam perfecta forent ab aliis certe a Wobis supremam imponi manum desiderarent. Nos itaque huic rei sedulam operam navavimus, et jussu nostro aliquot eruditi et sapientes viri suam serio curam contuîerunt , quorum diligentia studioque perfectura opus est , quod gratum omnibus, Deoque et sanclae Ecclesiae honorificum fore speramus : siquidem in eo Hymni ( paucis exceptis) qui non métro, sed soluta oratione, aut etiam rhythmo constant , vel emendatioribus codicibus adhibitis , vel aliqua facta mutatione ad carminis et Latinitatis leges , ubi fieri potuit , revocati ; ubi vero non potuit , de integro conditi sunt ; eadem tamen , quoad licuit , servata sententia. Restituta in Psalmis et Canticis interpunctio editionis Vulgatœ , et canentium commoditati , ob quam eadem interpunctio mutata interdumfuerat, additis Asteriscis consultum. Pâti um Sermones et Homiliae collatae cum pluribus impressis editionibus et veteribus manuscriptis , ita muîla suppleta , multa emendata, atque correcta. Sanctorum Historiée ex priscis et probatis auctoribus reeognitœ. Rubricae detractis nonnullis , quibusdam adjectis , clarius et commodius explicatse. Denique omnia magno et longo labore diligenter accurateque ita disposita et expolita, ut quod erat in votis, ad optatum exitum perductum sit. Cum igitur tanta tamque exacta doctorum hominum industria , ne plane in irritum recidat, requirat Typographorum fidem , mandavimus dilecto filio Andraee Brogiotto , Typographise nostrse Apostolicae Praefecto , procurationem hujus Breviarii , in lucem primo edendi ; quod exempîar, qui posthac Roraanum Breviarium impresserint , sequi omnes teneantur. Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Breviarium in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus hsereticse pravitatis, siquidem inibi fuerint, sin minus, ab locorum Ordinariis. Quod si quis quacumque forma contra praescriptam, Breviarium Romanum aut Typographus impresserit, aut impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticâm excommunicationis latae sententia? pœnae subjaceat , a qua nisi a Romano Pontifice ( prœterquam in mortis articulo constitutus ) absolvi nequeat ; in aima vero Urbe, ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes quingentorum ducatorum auri de Caméra , ac amissionis librorum , et typorum omnium eidem CameraB applicandorum pœuas, absque alia declaratione irren>issibiliter incurrant ; et nihilominus Breviaria sine prsedicta facultate impressa, aut evulgata , eo ipso prohibita censeantur. Inquisitores vero , locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concédant , quam Brevia-

rium tam ante , quam post impressionem cum hoc ipso exemplari , auctoritate nostra vulgato , diligeiiter contulerint , et nihil in iis additum detractumque cognoverint. In ipsa autem facultate , cujus exemplum in fine aut initio cujusque Breviarii impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutae hujusmodi collationis, repertaeque inler utrumque Breviarium conformitatis , sub pœna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in poslerum obtinenda; Ordinariis verolocoium suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae ; eoruin vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum , et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda , necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Sub iisdem etiam prohibitionibus et pœnis comprehendi inteudimus et volumus ea omaia , quae a Breviario Homano ortum habent, sive ex parte, sive in totum; eujusmodi sunt Missalia, Diurna , Officia parva beatie Yirginis, Officia majoris Hebdomadae, et id genus alia, quae deinceps non imprimantur, nisi praevia illorum, et cujuslibet ipsorum in dicta Typogiaphia per eumdem Andream impressionem, ut omnino cum Breviario de mandato nosiro edito concordent. Injungimus autem INuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad praescriptuni hujus Toluntatis nostra? couflci curent. ÎNolumus tamen bis litteris Breviaria , et alia praedicta , quae impressa sunt hactenus , prohiberi , sed indemnitati omnium consentes, tam Typographis et Bibliopolis vendere , quam Ecclesiis, Clericis, aliisque retinere, atque iis uti Apostolica benignitate permittimus et indulgcmus. Non obstantibus liceotiis , indultis et privilegiis Breviaria imprimendi quibuscumque Typographis per Nos , seu Romanos Pontifices pra?decessores nostros hue usque concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus ; necnon constitutionibus , et ordinalionibus generalibus , et specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbalis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica,et expressa mentio habenda esset , tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes , hac vicedumtaxat specialiter, et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium litterarum nostrarum exemplaribus , etiam in ipsis Breviariis impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis , et sigillo alicujus personac in dignitate Ecclesia^tica constitutae munitis , eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, siessent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die vigesima quinU Januarii , M DC XXXI. Pontificatus nostri Anno VIII.

Page 1