‹ Itinéraire de Paris à JérsusalemChapitre 51 sur 71 · INDE HIERUSALEM MILLIA XII · texte numérisé non relu

INDE HIERUSALEM MILLIA XII

Fit aCaesarea Palestine Hierusalem usque, Millia CXVI; Mansiones IV ; Mutationes IV.

Sunt in Hierusalem piscinœ magnse duae ad latus Templi, id est, una ad dexteram, alia ad sinistram, quas Salomon fecit. Interius vero civitatis sunt piscinœ gemellares, quinque porticushabentes, quœ appellantur Betsaida. Ibi aegii multorum annorum sanabantur. Aquam autem habent ex piscinœ in modum coccini turbatam. Est ibi et crypta ubi Salomon dœmones torquebat. Ibi est angulus tur-

JUSTIFICATIVES. 437

ris excelsissimse, ubi Dominus ascendit, et dixit ei is qui tentabat eum '. Et ait ei Dominus : Non tentabis Dominum Deum tuum, sed illi soli servies. Ibi est et lapis angularis magnus, de quo dictum est : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Item ad caput anguli, et sub pinna turris ipsius, sunt cubicula plurima ubi Salomon palatium habebat. Ibi etiam constat cubiculus, in quo sedit et sapientiam descripsit : ipse vero cubiculus uno lapide est tectus. Sunt ibi et exceptoria magna aquee subterraneae, et piscinae magno opère œdificatœ, et in sede ipsa ubi Templum fuit, quod Salomon œdificavit, in marmore ante aram sanguinem Zachariœ 2, ibi dicas hodie f usum . Etiam parent vestigia clavorum militum qui eum occiderunt, in totam aream, ut putes in cera flxum esse. Sunt ibi et statuse duce Hadriani. Est et non longe de statuis lapis pertusus, ad quem veniunt Judœi singulis annis, et unguent eum, et lamentant se cum gemitu, et vestimenta sua scindunt, et sic recedunt. Est ibi et domus Ezechiae Régis Judae. Item exeunti in Hierusalem, ut ascendas Sion, in parte sinistra, et deorsum in valle juxta murum, est piscina, quœ dicitur Siloa, habet quadriporticum, et alia piscina, grandis foras. Hic fons sex diebus atque noctibus currit : septima vero die est sabatthum ; in totum nec nocte nec die currit. In eadem ascenditur Sion, et paret ubi fuit domus Caiphœ sacerdotis, et columna adhuc ibi est, in qua Christum flagellis ceciderunt. Intus autem intra murum Sion, paret locus ubi palatium habuit David, et septem synagogœ, quae illic fuerunt; una tantum remansit, reliquae autem arantur et seminantur, sicut Isaias propheta dixit. Inde ut eas foris murum de Sione euntibus adportam Neapolitanam, ad partemdextram, deorsum in valle sunt parietes ubi domus fuit sive prœtorium Pontii Pilati. Ibi Dominus auditus estantequam pateretur. A sinistra autem parte est monficulus Golgotha, ubi Dominus crucifixus est. Inde quasi ad lapidem missum, est crypta, ubi corpus ejus positum fuit et tertia die resurrexit. Ibidem modo jussu Constantini imperatoris basilica facta est, id est Dominicum mirœ pulchritudinis y habens ad latus exceptoria unde aqua levatur, et balneum a tergo, ubi infantes lavantur. Item ab Hierusalem euntibus ad portam quse est contra orientem, ut ascendatur in montera Oliveti, vallis quœdicitur Josaphat ad partem sinistram ubi sunt vineae. Est et petra, ubi Juda Scarioth Christum tradidit. A parte vero dextra est arbor palmae, de qua infantes ramostulerunt, et veniente Christo substraverunt. Inde non longe quasi ad lapidis missum, sunt monumenta duo 3 monubiles mirœ pulchritudinis facta. In unum positus est Isaias propheta, qui est veremonolithus, et in aliumEzechiasrex Judaeorum. Inde ascendis in montera Oliveti, ubi Dominus ante passionem Apostolosdocuit. Ibi facta est basilica jussu Constantini. Inde non longe est monticulus ubi Dominus ascendit orare et apparuit illic Moyses et Helias, quando Petrum, et Joannem secum duxit. Inde ad orientem passus mille quingentos, est villa quae appellatur Bethania. Est ibi crypta ubi Lazarus positus fuit, quem Dominus suscitavit.

Page 1