Conventualetn » A et B ; — *c Conventuahtatcm » C
assensus, ad omnipotentis Dei laudem et gloriam ac militantis Ecclesiae exalutionem, necnon monasterii illius et ecclesia praedictae feliciorem statum, in dicto monasterio nomen et titulum monasterii ac regularem dignitatem abbatialem et conventualitatem, necnon in illo ac elemosinaria, cameraria refectoria, sacristia Sancti Pétri et hortolaria ac cellerariacoquinse, officiis necnon de Cumbis, qui forsan in dicto monasterio officium claustrale existit ceu reputatur, de Panazolio et de Manoco, necnon de Azaco et de Gidris^ qui et dicta celleraria de mensa conventuali ejusdem monasterii existunt et esse consevuerunt, ac propterea illos pro tempore obtinentes pensionem mesagum nuncupatum praestare, panem videlicet et pistanciam pro alimentis monachonim distribuere, ac certa alia onera ejusdem monasterii certis cujuslibet anni temporibus et mensibus supportare adstricti sunt et consueverunt ; ac [in] omnibus et singulis aliis non expressis dependentiis, non tamen conventualibus, prioratibus, prsepositatibus et beneficiis praedictis, ordinem sancti Benedicti pradictum ac omnem statum omnemque dependentiam regularem, ita quod ipsa officia [fol. 162 v°] de caetero saecularia, et prioratus, praepositatus ac bénéficia saccularia existant, necnon omnia et singula alia officia claustralia ac loca et monachales portiones, necnon singulas capellanias ceu vicarias regulares monasterii hujusmodi, necnon de Rotho, et de Roziers, et de Asnesio, de Rossaco, de Mutone et de Fisco, prioratus et prapositatus praedictos, qui etiam de dicta mensa conventuali existunt, et quos pro tempore obtinentes similiter pensionem, mesagum nuncupatum, pro alimentis abbatis et monachorum dicti monasteri praestare ac certa alia onera perferre tenentur et consueverunt; illorumque omnium qualitates et denominationes, ita ut de caetero loca, monachales portiones, ac officia, necnon prioratus, praepositatus ac capellaniae ceu vicariae denominari et censeri non possint, auctoritate Apostolica tenore praesentium penitus et omnino supprimimus et extinguimus, ac in ecclesiam monasterii hujusmodi statum regularem in statum abbatis, canonicorum, presbyterorum et clericorum ssecularium immutamus, et ad statum ssecularem reducimus; ipsamque ecclesiam in sa^cularem et collegiatam ac in ea capitulum s«culare cum abbatiali, et ab illa, prout hactenus fuit, separata et seorsum capitulari, mensa ac sigillo et arca communibus aliisque coUegialibus insigniis; necnon, loco suppressa: dignitatis abbatialis hujusmodi, unam abbatiam saecularem quae principalis, prout dicta suppressa abbatialis dignitas erat, existât, pro uno abbate seculari qui omnibus et singulis dignitatibus, privilegiis, exemptionibus, gratiis, delatione et usu mitras, baculi pastoralis, sindalium et omnium pontificalium, necnon benedictione imaginum, crucum, calicum, omamentorum sacerdotalium et paramentorum altarium, ac benedictionis elargitione, ac omnibus aliis, prout dictus Mathaus modernus et sui praedecessores abbates dicti [fol. 163 r**] monasterii, qui pro tempore fuerunt, haaenus ex indultis et privilegiis apostolicis usi fuerunt, necnon aliis authoritatibus, praerogativis.
praeemînentiis, jurisdictionibus, correctionibus, vocatis tamen quoad correctiones hujustnodi quatuor ex canonicis ejusdem ecclesiae, quotiens opus fuerit et casus correctionis occurrerit, per abbatem et capitulum praefatos eligendis, et de eprum consilio et assensu, ac homagiis, decimis, exemptionibus, libertatîbiis, honoribus, indultis apostolicis, regiis et aliis, tam realibus quam personalibus, ac pensionibus annuis, censibus, redditibus, administrationibus, collationibus et promissionibus quorumcumque beneficiorum etiam conventualium, ad suam pleno jure collationem pertinentium, ita quod dictus abbas ipsa bénéficia conventualia quae, suppressione et erectîone hujusmodi non obstante, regularia remaneant, pleno jure conferre possit; necnon decanum, praepositos et priores ac monachos eorumdem beneficiorum conventualium corrigere, ipsosque monachos creare ac priorem claustralem illis deputare, et professiones eorumdem recipere et admittere, prout in statu regulari consueverat, necnon provisionibus, institutionibus et praesentationibus quorumcumque beneficiorum parrochialium ecclesiarum ceu perpetuarum vicariarum et capellaniarum, ac fructibus, emolumentis et aliis quibuscumque juribus, licet in diversis diocesibus ac ubicumque existentibus, ad abbatem ipsius monasterii pro tempore existentem tam ex dispensatione et concessione apostolicis quam alias débite pertinentibus, quibus omnibus et singulis abbas secularis et successores abbates ejusdem erigendae ecclesise tune erectae, qui pro tempore fuerunt, uti, potiri et gaudere libère et licite valeant, prout ab antiquo abbates dicti monasterii fecerunt et facere consueverunt dum sub regulari observantia existèrent ; necnon unum canonicatum et duas prsebendas intégras et alia jura super pensionibus messagiis nuncupatis, et aliis juribus, prout ab antiquo percepit, habeat et percipiat ; habeatque, ut moris est, locum primum et digniorem in ecclesia, cboro, capitulo, processionibus [fol. 163 v°] et ubicumque, necnon prifnam vocem deliberativam et conclusivam in capitulo, et authoritatem et potestatem aliorum voces exquirendi, et ad pluralitatem vocum concludendi, et ubi in vocibus ceu opinionibus esset paritas, tune ea pars, in qua idem abbas erit, habeatur pro majori et secundum illam concludere possit et valeat ; habeat etiam potestatem convocandi capitulum et in eo praesidendi, in cujus absentia potestas convocandi capitulum et in eo praesidendi ac voces exquirendi et concludendi, ut praefertur, pênes praspositum, et in praepositi absentia apud cantorem, et consequenter pênes antiquiorem ex canonicis qui tune prsesidentiam dicti capituli obtinebit, existât ;
necnon unum praepositatum prouno praepositosaeculari qui primum locum seu stallum a parte sinistra chori, loco prioris claustralis, ac unum canonicatum et unam praebendam habeat et obtineat, necnon unam cantoriam, dignitates inibi non principales, pro uno cantore saeculari, qui secundam sedem et secundum stallum a parte dextra chori praedicti loco superiori, ac unum canonicatum et unam praebendam habeat et obtineat ;
necnon viginti unum canonicatus et viginti duas pr«bendas pro viginti et uno canonicis, computatis abbate, pr«posito et cantore praefatis, ita quod omnes et singuli monachi dicti monasterii, qui nunc sunt ac tempore solemnis publicationis et executionis prsesentium erunt, necnon sseculares- officia claustralia in commendam obtinentes, eorum vita durante, canonici ejusdem ecdesias existant, ac stallum in choro et vocem in capitulo, prout nunc habent, habeant quoad vixerint, eorum prebendam percipiant, prout monachales portiones percipiebant et percipere consueverant, donec numerus eorum, computatis abbate, praeposito et cantore praefatis, ad numerum viginti et unius reductus fuerit, ac intérim dum aliquem ex ipsis decedere continget, nulli de eorum canonicatibus et praebendis provideri [fol. 164 r**] possit, sed omnes canonicatus et praebendas monachorum, tune canonicorum per decessum vel quovis alio modo prseterquam per cessum ceu resignationem pro tempore vacantes, suppressi et extincti ac illorum fructus dictae mensae capitulari applicati sint et esse censeantur eo ipso, et dum ad dictum numerum viginti et unius pervenerunt, et viginti et unus canonici prsebendati, computatis abbate, praeposito et cantore prsefatis, perpetuo existant, authoritate et tenore prsedictis perpetuo erigimus et instituimus.
Necnon Mathseum abbatem ac omnes et singulos ipsius monasterii monachos, et illius officia claustralia et ab eo dependentes prioratus et prsepositatus, et bénéficia hujusmodi obtinentes, ordinem ipsum in dicto monasterio vel alibi tacite vel expresse professos, qui nunc sunt ac tempore solemnis publicationis et executionis praesentes erunt, ab observatione constitutionum, statutorura, consuetudinum et institutionum regularium monasterii et ordinis praedicti, nec non quorumcumque per eos in eorum professione emissorum votorum, castitatis et obedientiae, quoad eos qui ea nunc emiserunt et tempore executionis praedictaeemiserunt, votis dumtaxat exceptis, et a régula ejusdem sancti Benediai, ac secundum illam divini offîcii recitationem, ita ut ipse abbas et monachi nunc regulares de œtero abbas et canonici saeculares dictae ecclesi» existant, pro talibus habeantur et reputentur; ac de caetero habitum regularem diai ordinis gestare et ejusdem ordinis regularia instituta, ordinationes, deffinitiones, ritus et mores et cetera, quoad divinorum celebrationem, jejunii, victus, ciborum ac indumentorum usum et alla quaecumque, quae ratione ordinis et professionis hujusmodi observare tenebantur de caetero observare minime teneantur; sed in habitu, moribus, ritu, incessu, ceremoniis et vita, quoad omnia ssecularibus canonicis aliarum collegiatarum ecclesiarum saecuiarium illarum partium, se omnino et ubique, absque alicujus apostasise, irregularitatis vel infamie nota, aut [fol. 164 v°] censuras ecclesiasticae incursu, conformare; ac abbas et canonici saeculares, ac illi ejusdem ecclesiae ministri horas canonicas divinas et nocturnas, ac missas et alia divina officia, secundum usum Romanae ecclesiae ceu ecclesiae Lemovicensis, in choro et aliis horis debitis et
congniis ad instar ecclesiae cathedralis Lemovicensis, extra chorum vero qui voluerit secundum usum Romanae ecclesiae noviter editum, ipsas horas canonicas absque alia concessione, soli aut cum uno per eos pro tempore eligendo, dicere et recitare ;
et dictus Mathaeus abbas praesentium vigore, loco suppressae abbatiae, abbatiam saecularem praedictam obtinere, absque alia provisione sibi facienda, necnon tam qui nunc sunt quam qui cum eo tempore solemnis publicationis hujusmodi ac deinceps pro tempore erunt, ejusdem ecclesiae abbas, monachi et canonici de fructibus quorumcumque beneficiorum ecclesiasticorum per eos nunc et pro tempore obtentorum, ac bonis suis quibuscumque mobilibus et immobilibus, per eos et eorum quemlibet tam ex successione parentum quam intuitu ecclesiae et aliter licite etiam et eorum industria undecumque acquisitis et acquirendis, etiam in ultimis voluntatibus et aliter, tam in vita quam in morte disponere et testari, ceu testamento condere libère et licite possint, acsi regulares nunquam fuissent et clerici saeculares facultates testandi habentes essent ; et si intestati decesserunt, eorum hereditas et bona ad proximiores parentes juxta formam juris ceu dispositionem, sicut de saecularibus presbyteris et clericis ineisdem partibus consuetum existit, deferantur, exceptis domibus et viridariis infrascriptis;
et nunc praesentes ac tempore publicationis antedictae existentes monachi, qui habitum ceu regulam sancti [fol. 165 r**] Benedicti hujusmodi dimittere noluerunt, in suo quamdiu voluerunt remanere possint et nihilominus divinis in dicta ecclesia deserviendo tantum percipiant, quantum unus ex aliis canonicis dictae ecclesiae, et sedeant in solitis cathedris chori ejusdem ecclesiae, ac in processionibus ac alibi in eorum locis incedant, necnon eisdem prorsus similibus concessionibus, dignitatibus, tacultatibus, dispensiis, gratiis, favoribus et indultis, caeteris ipsius ecclesiae canonicis saecularibus quomodolibet concessis, pariformiter et aeque principaliter utantur, potiantur et gaudeant ; vocemque activam et passivam, dummodo sint in sacris constituti, cum aliis canonicis secundum ordinem pristinum in capitulo habeant, dummodo in divinis et ecclesiasticis officiis in omnibus, in superiori habitu se aliis canonicis saecularibus confirment, penitus absolvimuset totalitei liberamus.
Ac mensae abbatiali de Cumbis praedictum, cum primum per cessum vel decessum illum in titulum ceu commendam nunc obtinentis, ceu alias quovismodo vacaverit, ex nunc prout ex tune et e converso, et duos praepositatus ceu prioratus a dicto monasterio dependentes, qui tamen de dicta mensa conventuali ceu illi uniti aut uniendi non sint, primo per decessum illos respective obtinentium vacaturos, quos idem Mathaeus, et pro tempore existens ejusdem ecclesiae abbas, duxerit acceptandos cum praerogativis, membris, dependentiis, juribus, et pertinenciis suis ;
Necnon pr^positatui, celerariam coquinae cum de Vernolio ac de Ciraco illius membris, et aliis illi annexis, dilecti filii Guilhermi Jouviondi presbyteri
456 PIÈŒS JUSTinCATîVES
celerariam tpsam nunc ex concessione apostolica in commendam obtinends, ad hoc per dictum Petnim Crosier ' procuratorem suum ad id ab eo specialiter constitutum^ expresso accedente consensu ; ac cantoriae^ ereaîs praefatis^ prioratum et praepositatum de Panazolio cum de Seycheriis et [fol 165 v^] aliisillius membris ac illi annexis quibuscumque, dilecti filii Jacobi Jouviondi clerici illum nunc ex simili concessione in commendam obtinentis, per eumdem Petnim procuratorem suum ad hoc ab eo specialiter constitutum expresso accedente consensu ; etiam ex nunc, necnon eidem mens« capitulari, camerariam, elemosinariam, refectoriam, sacristiam S" Pétri, thesaurariam et hortolariam, officia ac de Manoco et de Azdco ac de Cadris prioratus et praepositatus hujusmodi cum primum per decessum illos respective obtinentium vacaverunt similiter, ex nunc prout ex tune et e contra cum omnibus suis membris, annexis, dependentiis et pertinentiis ; ipsique mensas capitulari, omnes et singulos supressorum officiorum ac locorum et monachalium portionum, necnon de Rotho, de Roziers, de Asnesio, de Rossaco, de Mutone, et de Fisco prioratuum et priepositatuum ac capellaniarum ceu vicariarum pr^dictarum fructus, redditus, proventus, et bona ac jura, obventiones et emolumenta quaecumque ; quae omnia, necnon uniendorum officiorum, prioratuum, praepositatuum fructus, redditus et proventus hujusmodi insimul viginti quatuor ducatos auri de caméra, secundum communem extimationem valoris annui, ut dicti abbas et conventus asserunt, non excedentes, auaoritate et tenore supradiais perpetuo unimus, annectimus et incorporamus ac applicamus et appropriamus, ita quod decedentes, ac de Cumbis, et duos per ipsum Mathaeum abbatem acceptandos, necnon de Panazolio, de Manoco, de Azaco et de Cadris unitos, ac de Rotho, de Roziers et de Asnesio, de Rossaco, de Mutone et de Fisco suppressos prioratus et pr^positatus, necnoù elemosinariam, camerariam, thesaurariam, refectorariam, sacristiam S** Pétri, hortolariam et cellerariam coquin», unita officia, necnon capellaniasceu vicarias regulares hujusmodi in titulum vel commendam aut alias quomodolibet obtinendas, etiam in mensibus graduatorum simplicium aut graduatorum nominatorum illa per decessum hujusmodi minime vacare censeantur [fol. 166 r^] ; nec, etiam si sub aliquibus mandatis apostolicis alia comprehensa aut affectaeis fuerint, apostolica vel ordinaria authoritate aliquibus conferri, neque alicui in ipsorum decedentium locum assumi possint, et si tune aliquibus ordinaria vel apostolica autoritate praediaa etiam cum speciali acde verbe ad verbum earumdem pr^sentium litterarum et in eis contentorum expressa mentione, ac illorum derogatione et suspensione conferantur, collationes hujusmodi nullae et inanes ex nunc prout ex tune et e contra existant ; ac de caetero nullus titulus de Rotho, de Roziers, de Asnesio, de Rossaco, de Mutone et de Fisco prioratus et praspositatus, ac suppressorum officiorum ac locorum et monachalium portionum, necnon capellaniarum ac vicariarum regularium