‹ L'abbaye de Saint-Martial de Limoges;Chapitre 442 sur 470 · I. Les trois mss. A,B, C, portent ipsi capitulum · texte numérisé non relu

I. Les trois mss. A,B, C, portent ipsi capitulum

possint, dum tamen numerus canonicorum praebendatorum et canonicales portiones ceu praebendae ac distributiones quotidianae in majori numéro in dicta ecclesia non augeantur, et nunc separata, dissoluta, ac dismembrata a praedictis canonicatibus et praebendis, ac canonicatus et praebendae ab eisdem prioratibus, praepositatibus et officiis, penitussint et esse censeantur; [fol. 168 v*»]

quodque fructus, redditus, proventus mensae capitularis hujusmodi inter abbatem et canonicos caeterosque dictae ecclesiae ministros divinis interessentes simul et juxta eorumdem abbatis et capituli providam ordinationem desuper feciendam distribuantur, ac quod coUatio, provisio et commoda dispositio praepositatus et cantoriae dignitatum ad abbatem pro tempore existentem, canonicatuum vero et praebendarum erectarum, necnon duodecim pr^dictarum de communitate et aliarum forsan instituendarum vicariarum, necnon beneficiorum prsepositatibus, prioratibus et officiis suppressis ac mens« capitulari unitis dependentium, quotiens locus vacationis illorum occurrerit, ad dictum Mathaeum et pro tempore existentem abbatem pro média, et ad illum prsepositum, cantorem, ceu alium ex canonicis praebendatis in ipsa ecclesia qui pro tempore vacationis hujusmodi in hebdomada ad bénéficia conferenda erit, pro alia média, partibus alternatis vicibus pleno jure spectent et pertineant, ita tamen quod diaus abbas canonicatum et praebendam ceu primam vicariam aut primum beneficium vacativum et canonicatus ad bénéficia praedicta conferenda, hebdomadariussecundos,secundam, vel secundum, et sic deinceps conférant et quod, decedente abbate ceu sede abbatiali vacante, dignitates, canonicatus et praebendae et qusecumque alia bénéficia ecclesi» regularia vel secularia ad collationem, provisionem, praesentationem, institutionem et quamvis aliam dispositionem ipsorum abbatis et capituli alternatis vicibus aut alias quovismodo ad ejusdem abbatis tam conjunctim quam divisim pertinentia, pertineant et spectent ad collationem canonici qui pro tempore vacationis in hebdomada erit^ quodque si contingat canonicum hebdomadarium in ejus hebdomada decedere, bénéficia ad ejus collationem pertinentem, ad sequentem canonicum hebdomadarium pertineant et spectent, ita quod illis libère et licite disponere possit et valeat, et si super dignitatibus ceu canonicatibus et prsebendis aut capellanis vel vicariis ceu aliis quibusvis beneficiis [fol. 169 r**] erectae ecclesiae hujusmodi litem quoquomodo exoriri et litigari contigerit, in quibus de illis quomodolibet provisum fuerit, nullos fructus illorum occasione, donec pacifici possessores effecti fuerint vel sententiam recedentiae nuncupatam possessionis illorum reportaverint, percipere nec in collationibus habere possint, quin imo dicti fructus, lite durante, capitulantibus ' pr^fatis qui illos auctoritate propria percipere possint, accrescant ; et quod presbyteri ceu clerici, quibus de dictis duodecim de communitate nuncupatis vicariis de c«tero quoquomodo provideri contigerit, in infe-

Page 1