‹ L'ancienne Faculté de droit de DouaiChapitre 31 sur 57 · QUARTA · texte numérisé non relu

QUARTA

Litterarum obligatio est contractus quo quis sub spe futurae numerationis scripto et litteris confiletur se ex causa mutui certam pecuniae summam accepisse cùm tamen re verâ nihii acceperit, ad cujus valorem requiritur quod confessio facta sit ex causft mutui, secundo requiritur scriptura, hinc est quis debere se scripsit quod sibi numeratum non est, adversùs quam compelit exceptio non numeratae pecuniae onus probandi in adversarium rejiciens, quae biennio tantùm durât : hic quaeri potest an possit objici post biennium si objiciens onus probandi in se recipiat? objici posse veriùs putamus.

Page 1