‹ L'ascétique chrétienneChapitre 1 sur 100 · LEO PP. XIII · texte numérisé non relu

LEO PP. XIII

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Recte tu quidem minime dubitasti qiiin istum quem foves in Nos animum et missa dono volumina libenti Nos voluntate acciperemus. Nihil enim optatius fuerit quam filium, quemadmodum te profiteris et probas, omnino habere obsequentem, vera bona accurantem, honestos laborum fructus pie exhibentem patri. Laudanda sane promerita tua, qui, quum sacris deditam juventutem ad studia majora pietatemque multos annos instituisses, gravibus prseterea editis scriptis, de luce doctrinae tuœ et spiritus ardore alia suppeditaveris adjumenta.

Propositis laboribusque tuis quœsiti fructus opta-

VI BREF DE S. S. LÉOxN XIII

mus respondeant ; tuque inde capias vires et animos ut eo studiosius eoque pluribus gratificeris similiter. In quo valde te juverit perpendisse, tum quantum opéra sacerdotalis ordinis, prudenlise plena et virtulis, tempora indigeant; tum prœmia quam magna ordo ipse sacerdotalis, si minus a sœculo, at certe in Ecclesiae memoria et apud Deum sit relaturus.

Nunc tibi pro muneribus et votis quibus anniversarium diem quinquagesimum episcopatus suscepli es Nobis prosecutus, tribuimus ex animo gratiam, teste Apostolica benedictione, quam tibi tuisque omni benevolentia imperlimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die xxv martii anno mdccgxgiii, pontificatus Nostri sexto decimo.

Page 1