LEO P. P. XIII
Dilecte Fïli Salntem et Apostolicam Benedictionem,
Perlatum Nobis fuit cum obsequiosa epistola tua^ exemplar libri a Te miper editi inscriptique : ^ rEnnemie sociale ;, cujus ope propositum habes, ceu novimus ex adjedis litteris, consilia et opéra detegere impiorum hominum, qui in coetus clandestinos coacti, ecclesiae reique publicae moliuntur exitium,
Equidem veniam quam posais dicandi Nobis operis tui ultro Tibi concedimus, sfudium enim religionis ttœndae quo praestas cum ex aliis argumentis Nobis est exploratum, tum maxime ex ea constantia qua adniteris fidei et pietatis hostes oppugnare^ fraudibus noxisque eorum explicatis.
Dum porro optamus ut omnes cordati, nedum catholici, homines eas fraudes et noxas sic abhorreant, protit ipse justa detestatione prosequeris, uberiora in dies Tibi adprecamur a Pâtre luminum verae sapientiae dona, et Apostolicam Benedictionem, paternae dilectionis testem, Tibi tuisque peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VlIJidii, Anno MDCCCXC; Pontificatus Nostri décima tertio.
A notre cher fils Paul Rosen à Paris.