N« VIII
Lettre du Général de l'Ordre notifiant les dispenses accordées aux Cliartreux expulsés de leurs monastères.
^^^ RATER N., pro tempore Prior Cartusiœ ^^^ N., Venerabili Patri D. N., professa Cartusiœ Domus N. , salutem et sanctam in tût adversis sufferentiam.
.^quum et justum videtur ut illorum paci ac tranquillitati provideatur qui Christi jugum alacri animo portabant , quosque de iilo aliquid imminuere sola cogit praesentium temporum calamitas. Ad omnem ergo in eis conscicntiœ stimulum removenduni , Ministro Generali Ordinis Cartusiensis benigniter induisit summus Pontife.x, ut sive per seipsum sive per eos quos eligeret, légitima harum observantiarum eis concederetur dispensatio , quas in dispersione sua non nisi cum gravi incommodo amplius servare non possent.
Idcirco auctoritate nobis super hoc conccssa,
in his quœ sequuntur rite te dispensatum pronuntiamus.
i" Liceat tihi, si casus occurrerit, religiosam vestem deponerc, et illam induere quœ clero seculari propria habctur, ea tamen lege ac conditione, ut intus aliquod vestimenti genus semper déferas, quod Ordini.tuo spéciale fuit.
2" Ab antiquis Ordinis abstinentiis immunem te facimus et carnes edere diebus ab Ecclesia non prohibitis, licentiam tibi concedimus, servatis tamen, quantum possibile erit, jejuniis Ordinis, saltem per très hebdomadœ dies.
3" Ne tibi private degenti, vel forsitan alias occupato, gravia nimls et onerosa fiant varia quœ in Ordine pro defunctis debebas officia, ab illis generatim te absolvimus, sub onere tamen duas qualibet septimana celebrandi Missas pro defunctis ; in officio vero canonico juxta ritum Cartusiensem persolvendo , et in horariis Beatœ Mariœ precibus quotidie recitandis, nihil immutandum putamus, quamdiu privatim illa exsolvere libéra erit tibi facultas, et idem obscrvandum credimus in Missœ celebratione, secluso tamen scandalo.
4" Datur tibi licentia ut assignatum tibi pecuniic subsidium, et quidquid aliud quovismodo consequi licite poteris, libère administrare valeas, et illud vel in proprias necessi-
tates,vel in eleemosynas impendere in tuo erit arbitrio; sed memorvotorum qufedistinxcrunt labia tua : habens alimenta et vestimenta quibus tegaris, his contentus esto.
His utens dispensationibus, ita mente et voluntate sis affectus , ut si Deus annuat, et feliciora succédant tempora ad pristinum statum redire, et communem ac religiosam vitam denuo amplecti sis paratus ; intérim cave ne commistus inter gentes, discas opéra earum ; sed memor arrepti propositi,et sciens te coram Deosemper monachumexistere, immaculatum ab hoc sœculo te custodire satage , et talem inter gentes habere conversationem stude. quœ obmutescere faciat imprudentium hominum linguas, quœ de statu religioso detrahunt : et sic luceat lux tua coram hominibus, ut ex bonis operibus te considérantes , glorificent Deum qui in cœlis est. Quod ut assequaris, tibi opulentum de cœlis apprecamur auxilium. Datum sub chirographo nostro et Domus Cartusiœ sigillo, die. . . . mensis. . . . anni . . . .