Congregatio sacrorum Rituum
1. Hœc sacra Congregatio jus habet videndi et statuendi ea omnia, quœ sacros ritus et cœremonias Ecclesiœ latinœ proxime spectant, non autem quœ latius ad sacros ritus referuntur, cujusmodi sunt prœcedentiœ jura, aliaque id genus, de quibus, sive servato judiciario ordine sive ratione disciplinœ, hoc est, uti ajunt, in linea disciplinari disceptetur.
2. Ejus proinde est prœsertim advigilare ut sacri ritus ac cœremonia-
diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quœ Ecclesise latinse cultum respiciunt; dispensationes opportunas concedere; insignia et honoris privilégia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpétua, quae ad sacros ritus vel cseremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in hsec abusus irrepant.
3. Denique ea omnia exsequi débet, quee ad beatificationem et canonizationem Sanctorum vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur.
4. Huic Congregationi adjunguntur cœtus liturgicus, cœtus historico-liturgicas et cœtus pro sacro Concentu.