III. DE JURAMENTO DEGANI
Item statuimus et ordinamus, de consilio et assensuquibus supra, quod, vacante olficio decanatus, confirmatio et successoris approbatio pertineat ad dominos cancellarium et rectorem Universitatis, tanquam caput immediatum Universitatis. — Item, de consilio et assensu quibus supra, statuimus et ordinamus, quod decanus qui pro nunc est, et qui pro tempore futuro fuerit in futurum, perpetuis temporibus, debeat quolibet anno jurare domino rectori, vel ejus locum-
teaenti, servare statuta Universitatis, nova et antiqua, édita etedenda, juxta teoorem juramenti nostre Universitatis, et quod servabit omnia,de puncto ad punctum, fidelîter, ad ofBcium decani spectantia. — Item, cumconsilio et assensu quibus supra, statuimus et ordinamus, quod decanus Facultatis theologice juramentum immédiate edilum, domino i^ectori flendum a dicto decano faciet, statim post conârmationem domini rectoris obtentam a domino cancellario, vel ejus vicario, et adeptionem possessionis rectorie in Sancta Eulalia, prout est consuetum, aut alias, quando domino rectori placuerit.