‹ La Faculté de théologie de Montpellier: étude historique d'après les documents originauxChapitre 21 sur 30 · XVI. DE TEMPORE APPROBATIONIS BACCA · texte numérisé non relu

XVI. DE TEMPORE APPROBATIONIS BACCA

LARIORUM EXAMINATORUM.

Item, cum consilio et assensu quibus supra, statuimus et ordinamus, quod amodo, si baccalarius examinatus in theologica Facultale. per depositionem saltem majoris partis magistrorum venerit approbandus, die et hora quibus domino cancellario, vel ejus vicario, placuerit, vocetur baccalarius per bedellum, ex parte domini cancellarii, vel sui vicarii, cum tilleto seu signeto in scriptis, ad responsiouem habendam, modo et forma consuetis in theologica Facultate, dum tamen licentiam non habeat eadem

die qua examinatus fuerit ; sed, lapsa illa die, dominus cancellarius, aut ejus vicarius, possit ei dare licentiam quando voluerit, et non ante.

XVII. QUOD NULLUS DE ORDINB MENOI- GANTIUM POSSIT ELIGI IN NUMERO DUODECIM CONSILIARIORUM UNIVER- SITATIS.

Item, de consilio et assensu quibus supra, statuimus et ordinamus, quod nullus de ordine quatuor Mendicanlium, cujuscumque sit status, possit nec debeat eligi in numéro duodecim consiliariorum.

Page 1