‹ La Faculté de théologie de Montpellier: étude historique d'après les documents originauxChapitre 26 sur 30 · XXII. DE LECTIONIBUS · texte numérisé non relu

XXII. DE LECTIONIBUS

Statuimus quod nullus in hac Unirersitate admittatur ad licentiam, nec ad magisterium théologie, nisi in eadem legerit quatuor libros Sententiarum sub magistro scholas habente, seu régente, aut super hoc a domino nostro papa gratiam habuerit specialem. — Item, quod baccalarii legant quatuor libros Sententiarum intègre, et exponant, ad utilitatem auditorum, cum lecturis [et] expositionibus doctorum

solempnium, et non tractent ma ter ias non conveuientes Facultati. Possunt autem légère mente tenus, vel tenere sixternum ante se, secundum quod memorie legentium, et etiam expressive magis videbitur esse conforme et etiam utile. — Item, quod baccalarii faciant quatuor principia, sicut est consuetum, videlicet primum ante festum Beati Luce,secundum postfestum Nativitatis, tertium et responsionem dequolibetin Quadragesima, quartum postoctavam Pasche: dies autem assignetur ad arbitrium domini rectoris.

— Item , quod baccalarii , in suis quatuor principiis, inter se conférant, sicut est consuetum, et tractent in eisdem principiis materias lentas et argumentales. Conférant autem inter se, et se mutuo impugnent reverenter et sine convitiis, et Meliter sibi invicemcommunicent in scriptis dicta sua, conclusiones, corrolaria, responsiones et iH3plicas, super quibus voluerint inter se couferre. — Item, quod quilibet baccalarius, vel dispositus ad legendum SententiaSy habeat respondere cuilibet magistro regenli, de una questioue ad minus semel, si magistri régentes voluerint acceptare. Taies autem responsiones ûant tempore congruo et assignato, de voluntate magistrorum regeutium, videlicet post completam lecturam baccalarii, vel ante, et non tempore quo baccalarii legent, ne ratione brevitatis temporis et aliarum occupationum lecture baccalarii impediantur.

Excipitur tamen ab hoc statuto duntaxat, quod baccalarius legens respondeat magistro suo de quolibet in Quadragesima, videlicet inter tertium et quartum principium lecture sue.

XXin. QUOO BAGCALARIl NON RECEDANT

Page 1