‹ La mission providentielle du bienheureux Louis Marie Grignon de MontfortChapitre 45 sur 58 · OREMUS · texte numérisé non relu

OREMUS

Ave, Maria, filia Dei Patris ; ave, Maria, Mater Dei Filii • ave, Maria, Sponsa Spiritus Sancti ; ave, Maria, Templum totius sanctissimae Trinitatis ; ave, Maria, domina mea, bona mea, rosa mea, regina cordis mei, mater, vita, dulcedo, et spes mea carissima, imo cor meum et anima mea : tuus totus ego sum, et omnia mea tua sunt, o Virgo super omnia benedicta. Sit ergo in me anima tua, ut magnificet Dominum ; sit in me spiritus tuus, ut exsultet in Deo. Pone te, Virgo fidelis, ut signaculum super cor meum, ut in te et per te Deo fidelis inveniar. Largire, o Benigna, ut illis annumerer quos tanquam filios amas, doces, dirigis, foves, protegis. Fac ut, amore tui, terrenas omnes spernens consolationes, cœlestibus semper inhœream, donec in me, per Spiritum Sanctum Sponsum tuum fidelissimum, et te fidelissimam ejus Sponsam, formetur Jésus Christus filius tuus, ad gloriam Patris. R. Amen.

O Jesu vivens in Maria, veni et vive in famulis tuis, in spiritu sanctitatis tuse, in plenitudine virtutis tuse, in perfectione viarum tuarum, in veritate virtutum, tuarum, in communione mysteriorum tuorum, Dominare omni adversse postestati, in Spiritu tuo, ad gloriam Patris. R. Amen.

Page 1