DE CORRECTIONE LIBRORUM SEE
Habeant Episcopi et Inquisitores conjunetim facultatem quoscunque libros juxta præscriptum hujus Indicis expurgandi, etiam in locis exemptis et nullius : ubi vero nulli sunt Inquisitores, Episcopi soli.
Librorum vero expurgatio nonnisi viris eruditione et pietate insignibus committatur, iique sint tres ; nisi forte, considerato genere libri, aut eruditione eorum qui ad id deligentur, plures vel pauciores judicentur expedire.
Ubi emendatio confecta erit, notatis capitibus, paragraphis et foliis, manu illius, vel illorum, qui expurgaverint, subscripta, reddatur eisdem Episcopis et Inquisitoribus, ut præfertur ; qui si emendationem approbaverint, tune liber permittatur.
SA
Qui negotium susceperit corrigendi atque expurgandi, circumspicere omnia, et attente notare debet, non solum quæ in cursu operis manifeste se offerunt, sed si quæ in scholiis, in summariis, in marginibus, in indicibus librorum, in præfationibus, aut epistolis dedicatoriis, tanquam in insidiis, delitescunt.
Quæ autem correctione, atque expurgatione indigent, fere hæc sunt. quæ sequuntur : |
Propositiones hæreticæ, erroneæ, hæresim sapicntes, scandalosæ, piarum aurium offensivæ, temerariæ, schismaticæ, seditiosæ, et blasphemæ.
Quæ contra Sacramentorum ritus et cæremonias, contraque receptum
usum et consuetudinem sanctæ Romanæ Ecclesiæ novitatem aliquam
inducunt.
Profanæ etiam novitates vocum ab hæreticis excogitatæ, et ad fallen.
dum introductæ.
Verba dubia, et ambigua, quæ legentium animos a recto catholicoque sensu ad nefarias opiniones adducere possunt.
Verba sacræ Scripturæ non fideliter prolata, vel e pravis hæreticorum versionibus deprompta; nisi forte afferantur ad eosdem hæreticos impugnandos, et propriis telis jugulandos et convincendos.
Expungi etiam oportet verba Scripturæ sacræ, quæcunque ad profa-
num usum impie accommodantur: tum quæ ad sensum detorquentur
abhorrentem a Catholicorum patrum atque doctorum unanimi sententia. Itemque epitheta honorifica, et omnia in laudem hæreticorum dicta deleantur.
Ad hæc rejiciuntur omnia, quæ superstitiones, sortilegia ac divina-
tiones sapiunt.
Item quæcumque fato, aut fallacibus signis, aut ethnicæ fortunæ, humani arbitrii libertatem subljiciunt, obliterentur.
Ea quoque aboleantur, quæ paganismunr redolent.
Item quæ famæ proximorum, et præsertim Ecclesiasticorum et Principum detrahunt; bonisque moribus et Christianæ disciplinæ sunt contraria, expungantur.
Expungendæ sunt etiam propositiones qu&æ sunt contra libertatem, immunitatem et jurisdictionem Ecclesiasticam.
Item quæ ex gentilium placitis, moribus, exemplis Lyrannicam politiam fovent, et quam falso vocant rationem status, ab Evangelica et Christiana lege abhorrentem inducunt, deleantur. |
Explodantur exempla, quæ Ecclesiasticos ritus, Réligiosorum ordines, statum, dignitatem, ac personas lædunt et violant.
Facetiæ etiam, aut dicteria, in perniciem aut præjudicium famæ et
existimationis aliorum jactata, repudientur.
Denique lasciva, quæ bonos mores corrumpere possunt, deleantur. Et si quæ obscenæ imagines, prædictis libris expurgandis impressæ aut depictæ extent, etiam in litteris grandiusculis, quas initio librorum vel Capitum imprimi moris est: hujus generis omnia penitus ohliterentur.