Instructionum et Rituum sectæ Mahometanæ libri omnes
SH Libri certorum Argumentorum prohibiti.
1. De Materia Auxiliorum Divinorum libri vel compositiones ex professo, vel incidenter, aut prætextu commentandi S. Thomam, vel quemlibet alium Doctorem, aut alia quavis occasione tractantes, impressi, nulla obtenta licentia a Congregatione S. Officii. ,
2. De Beatæ Mariæ Virginis Conceptione libri omnes, Conciones, Disputationes, Tractatus impressi post annum 1617, in quibus asseritur B. Virginem Mariam cum originali peccato conceptam esse, vel in quibus affirmatur, opinantes B. Virginem Mariam fuisse in originali peccato conceptam, esse hæreticos, vel impios, vel peccare mortaliter.
à. Declarationes, Decisiones, Interpretationes Congregationis Concilii Tridentini, earumque Collectiones tam impressæ, quam imprimendæ, ementito ipsius Congregationis nomine.
%. De Controversia exorta inter Episcopum Chalcedonensem et Regulares Angliæ libri omnes, et singuli tractatus impressi, sive manuscripti, el ommnia alia, quæ spectant directe vel indirecte ad prædictam controversiam. Per hoc autem Decretum nihil intendit sacra Congregatio statuere de meritis causæ, vel ulli auctori aut operi ignominiam aliquam vel notam malæ doctrinæ inferre.
». De doctrina libri Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, qui inscribitur Augustinus, libri omnes et libelli, aut epistolæ tam impressæ, quam manuscriptæ, seu in posterum edendæ et publicandæ, in quibus illa eo modo damnata, quo eam damnavit Alexander VII, vel ut est in V Propositio-
nibus damnata propugnatur, vel quomodolibet approbatur aut defenditur.
6. De Constitutione Unigenitus Clementis XI, libri aliaque scripta, in quibus illa subdole eluditur, temere carpitur aut contemnitur et impugnatur.
Item Libri sive libelli vel scripti, vel typis editi aut edendi in defensionem libri inscripti: Le Nouveau Testament en François avec des Réflexions morales sur chaque verset, aut alio titulo : Abrégé de la Morale de l'Évangile, etc.
Item Actus, sive Instrumenta Appellationum quæcumque a Constitutione
Unigenitus ad Concilium generale ; nec non Judicia Theologorum aut Faz cultatum Theologicarum sive Academiarum, earumque Deliberationes, Consultationes, Acta, Decreta ; quorumcumque etiam aliorum Mandata, Ordinationes, Arresta, Enisolz, Interpretationes etiam et Deeclarationes, aut scripta quælibet, quibus explicationis, aut alio quovis prætextu aliquid dicitur, vel scribitur, quo dictæ Constitutionis robur atque aucto= ritas et obligatio minui aut infringi possit.
7. De Duellis agentes libri, litteræ, libelli, scripta, in quibus eadem duella defenduntur, suadentur, docentur. Si qui vero hujusmodi libri ad. controversias sedandas pacesque componendas utiles esse possunt, expurgati et approbati permittuntur. |
8. De Joannis Calà asserti Anachoretæ prætensa sanctitate, miraculis, vaticiniis, visionibus, aliisque hujusmodi signis libri, codices, et folia quæ= cumque sive manuscripta, sive impressa. FA
Item Omnia et singula transumpta, seu copiæ tam impressæ, quam manuscriptæ Decreti a Vicario Generali Cassanensi emanati, pêr quod idem Vicarius ausus fuit definitive pronuntiare, eumdem Joannem fuisse in quasi possessione cultus, atque ideo in eo manutenendum.
9. Libri omnes immunitatem Bonorum Ecclesiasticorum impugnantes.
10. De Laminis plumbeis Arabico sermone et antiquis characteribus conseriptis, ac in cavernis montis Illipulitani, dicti Sacri, prope Granatam repertis, et de Scripturis in turri Torpiana ejusdem civitatis inventis,. libri omnes, Tractatus, Responsa, Consulta, Commentarii, Glossæ, Addilamenta, Annotationes, et quæcumque alia, sive manuscripta, sive typis impressa. Alii vero libri, sive tractatus, qui ad alia argumenta spectant, obiter vero de his Laminis, vel de earum doctrina tractant, permittuntur, expunctis locis, quæ de his Laminis agunt.
1. De SS. Apostolis Petro et Paulo libri omnes tam impressi, quam manuscripti, in quibus asseritur et defenditur, quod S. Petrus ét S. Paulus sunt duo Ecclesiæ Principes, qui unicum efficiunt : vel sunt duo Ecclesiæ Catholicæ Coryphæi ac supremi Duces summa inter se unis Late conjuncti: vel sunt geminus universalis Ecclesiæ vertex, qui in unum divinissime coaluerunt : vel sunt duo Ecclesiæ summi Pastores ac Præ de sides, qui unicum caput constituunt, atque hæc ita explicantur, ut po. natur omnimoda æqualitas inter S. Petrum et S. Paulum sine subordi=
natione $. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema universalis Ecclesie
. De vera et non interrupta successione filiorum S. Francisci, et de. #4
vera AL Caputii ejusdem libri omnes impressi, et qui inconsulta sacra 144 Congregatione imprimentur, tractantes hane eamdem controversiam. 13. Pasquilli omnes ex verbis sacræ Scripturæ confecti. 3 Item Pasquilli omnes etiam manuscripti, omnesque conscriptiones, in #4
quibus Deo, aut Sanctis, aut Sacramentis, aut Catholicæ Ecclesiæ, et ejus cultui, aut Apostolicæ Sedi quomodocumque detrahitur. 1%. Libri omnes agentes, ut vulgo dicitur, delle venture et delle sorti,