‹ La nouvelle législation de l'indexChapitre 97 sur 133 · REGULA VI · texte numérisé non relu

REGULA VI

Libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et Hæreticos nostri temporis disserentes, non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis statutum est.

Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi, ae similibus argumentis vulgari sermone consecripti sunt,; si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur; sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti.

Quod si hactenus, in aliquo regno vel provincia, aliqui libri sunt prohibiti, quod nonnulla contineant, quæ sine delectu ab omnibus legi non expediat; si eorum Auctores Catholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Episcopo et Inquisitore poterunt.

Page 1