REGULA VIII
Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quæ ad hæresim, seu impietatem, divinationem, seu superstitionem spectant, a Catholicis Theologis, Inquisitionis generalis auctoritate, expurgali, concedi possunt.
Idem judicium sit de prologis, summariis, seu annotationibus, quæ à damnatis Auctoribus, libris non damnatis, appositæ runt; sed posthac nonnisi emendati excudantur.