‹ La physiognomonie, ou l'art de connaître les hommes d'après les traits de leur physionomie, leurs rupports avec les divers animaux, leur penchansChapitre 124 sur 175 · Claramontius de conjectandis cujusque · texte numérisé non relu

Claramontius de conjectandis cujusque

moribus et latitantibus animi affectibus ,

libri decem. Helmstadii , 1665.

« Figura quadrata frontis signum est præstantis ingenii ac judicii ; nascitur enim ex figura naturali capitis in anteriore, cujus parte judicium peragitur. Confert quoquead prudentiam et ad agibilium cognitionem, disponit rectumque earum judicium. Multi homines præclaræ frontis ejusmodi figuram obtinuere.

Si figuræ capitis , non natural es vocatæ à Galieno , judicii et ingenii vitium semper importaient, frontes etiam à quadrata recedentes earumdem facultatum vitium indicarent. At cum necessarium non sint illæ figuræ argumentum ejusmodi vitii, neque etiam recessus à quadrata fronte est index certus judicii depravati, aut dispositionis ad cognitionem vitiatæ. Ex similitudine tamen animalium physiognomi conjiciunt, rotunditatem frontis à capillis ad oculos indicare stupiditatem, ea enim est figura asininæ frontis. Rotunditas autem à tempore ad tempus dicunt signum iræ.

noi>

Magna est frons humana, si etiam intra mediocritatem humanæ mensuræ contineatur, ejusmodique magnitudo ad distinctam et dilucidam cognitionem confert. Ratioque est, quoniam ad cognitionem ejusmodi sincerior sanguis exigitur ; qualis non est sanguis calidior; quamobrem cognitio elaboratur in cerebro , etiam si principium ejus sit cor. Frons autem magna aut detecta efficit, ut confluentes in anteriorem cerebri partem humores et spiritus perfrigeratiores sint, adeoque etiam ad distinctionem et lucidiorem cognitionem conférant.

Quod si magnitudo frontis excedat , perfrigerantur plus justo spiritus iidem. Undè tardi ad cognoscendum , ad judicandum , segnesque ideo homines redduntur. Refert Aristoteles ad boves. At si frons parva , spiritus ob tegumentum capillorum , et humores in anteriore parte minus perfrigerantur quam par sit , calor autem celeritatem judicii facit, et ob agita tionem sentiendi et judicandi puritatem intercipit atque refringit. Refert philosophus ad sues in physiognomicis. Mobiles vocat in Historia Animalium, et congruit assertio ob celeritatem judicii.

Qui frontem rugosam habent, cogitabundi ; dura enim cogitamus , in rugas eam contrahimus; qui tristem, mœsti ; qui nebulosam, audaces; qui austeram, severi. Demissa lamentabundum , exporrecta hilarem significat, undè illud Comici : « Exporrige frontem. » Cum rugæ in altitudinem frontis protenduntur, non in longitudinem, iracundum significant ; in ira enim eo modo contrahitur et corrugatur frons. Polæmo in figura acerbi tribuit illi rugas.

Frons aspera dénotât prius impudentiam.

Quodsi adhuc major sit , indicat usque feritatem. Nam homini ob animæ ejus nobilitatem natura dédit , ut magis multo dominaretur corpori , quam animæ brutorum.

Sensa itaque animi in ore effulgent , præsertim in oculis et in fronte. Quodsi ea fit cutis etsubjectæ carnis durities, ut non præstent fulgori ejusmodi animi aditum ; si quidem parum præstent , impudentiæ signum id est j cui frontem duram et calybeam tribui-

mus, unde illud : « Non os esttibi , vel duro durius est calybe. » Atsi nullum demum præstent aditum , ab humana , ut ita dicam , tenuitate, in belluinam crassitiem, terrenamque ferarumimpuritatem,transiisse videtur.

Polæmo et ipse fero liomini frontem asperam assignavit. Conjungo autem ipse duritiem cum asperitate; quoniam durities cutis non videtur absolvi ab impuritate , adeoque ab inæqualitate ea, quæ cum duritie conjuncta facit asperitatem. Adamantiusdolosohomini tribuit , interdum furioso.

Frons inæqualis , quæ scilicet fossulas quasdain ac monticulos habet , argumentum præbet hominis impostoris ac fraudulenti. Ita Adamantins. Ratio vero ea est, quoniam ejusmodi inæqualitas non est ex osse frontis , sed ex musculorum toris procedere videtur, qui tori robur eorumdem musculorum significant. At musculi frontis id munus habent , ut varias figuras fronti pro arbitrio tribuant, nunc earn contrahendo, nunc explicando. Sed variare frontem pro arbitrio est versipellis hominis. Ut hoc siguum cuidam imitatur instinctui , quod ferme singulare est insignis frontis. »

Page 1