‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 347 sur 752 · Car, pourrait aussi se rattacher, non · texte numérisé non relu

Car, pourrait aussi se rattacher, non

LAMENTATIONES JEREMI^l Cap. I, 18—22; II, 1—6.

circuitu ejus hostes ejus : facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

SADE

18. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi : audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum : virgines meae, et juvenes mei abierunr in captivitatem,

COPH.

19. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me : sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt :

quia quassierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

RES

■20. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus :

subversum est cor meum in memetipsa, quoniam am.aritudine plena sum : foris interficit gladius,et domi mors similis est.

SIN

21, Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me :

omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt, quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

THAU

22.1ngrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum moerens.

— :i:— CAPUT II. — :;=— ALEPH.

UOMODO obtexit caligine in furore suo Domi- I nus filiam Sion : projecit de coelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.

BETH

2. Prascipitavitque Dominus, nee pepercit, omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram :

polluit regnum, et principes ejus.

GHIMEL

3. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel : avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici ; et succendit in Jacob quasi ignem flammas devorans in gyro :

DALETH.

4. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis : etoccidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo filias Sion, effudit quasi ignem indignatioiiem suam.

HE

5. Factus est Dominus velut inimicus : prascipitavit Israel, prascipitavit omnia moenia ejus : dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

VAU

Page 1