Quia peccatores peribunt
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati : deficientes, quemadmodum fumus deficient.
21. Mutuabitur peccator, et non solvet : Justus autem miseretur et tribuet. 22. Quia benedicentes ei hereditabunt terram : maledicentes autem ei disperibunt.
23. Apud Dominum gressus hominis dirigentur : et viam ejus volet.