‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 406 sur 941 · HETH · texte numérisé non relu

HETH

57. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam. 58. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo:

miserere mei secundum eloquium tuum. 59. Cogitavi vias meas : et converti pedes meos in testimonia tua. 60. Paratus sum, et non sum turbatus : ut custodiam mandata tua. 61. Funes peccatorum circumplexi sunt me : et legem tuam non sum oblitus, 62. Media nocte sur-

gebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae. 63. Particeps ego sum omnium timentium te : et custodientium mandata tua. 64. Misericordia tua Domine plena est terra : justificationes tuas doce me.

TETH.

65. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. 66, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi. 67. Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi. 68. Bonus es tu : et in bonitate tua doce me justificationes tuas. 69. Multiplicata est super me iniquitas superborum :

ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70. Coagulatum est sicut lac cor eorum : ego vero legem tuam meditatus sum. 7 1 . Bonum mihi quia humiliasti me : ut discam justificationes tuas. 72. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.

Page 1