‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 428 sur 941 · TAU · texte numérisé non relu

TAU

169. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine : juxta eloquiumtuum da mihi intellectum.

170. Intret postulatio mea in conspectu tuo : secundum eloquium tuum eripe me. 171. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. 172. Pronuntia-

bit lingua mea eloquiumtuum: quia omnia mandatatuaaequitas. 1 73. Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi. 174. Concupivi salutare tuum Domine : et lex tua meditatio mea est. 175. Vivet anima mea, et laudabit te : et judicia tua adjuvabunt me. 176. Erravi, sicut ovis, quae periit : quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

— :•:— PSALMUS CXIX. — :i:— Vitae miserias luget, ab his liberari efiflagitat.

Canticum graduum.

D Dominum cum tribularer clamavi : et exaudivit me. 2. Domine libera ani-

mam meam a labiis ini-

quis, et a lingua dolosa.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam.^ 4. Sagittas potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

5. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est : habitavi cum habitantibus Cedar : 6. multum incola fuit anima mea. 7. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus :

cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Page 1