I. In finem, Psalmus David
D te Domine levavi animam meam : 2. Deus meus in te confido, non
erubescam : 3. neque ir-
rideant me inimici mei : etenim
universij qui sustinent te, non confundentur.
4. Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi : et semitas tuas edoce me. 5. Dirige me in veritate tua, et doce me : quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6, Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quae a sa^culo sunt. 7. Delicta juventutis meas, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu :
propter bonitatem tuam Domine.