‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 171 sur 559 · Unusquisque enim onus suum portabit · texte numérisé non relu

Unusquisque enim onus suum portabit

6. Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.

7. Nolite errare : Deus non irridetur. 8. Quas enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. 9. *Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. 10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Page 1